23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

RIVIERA DEL GARDA

quinque altaria indotata. Sacristia. Coemeterium clausum parietibus.

Monasterium satis congruum annexum ecclesiae in quo habitant de familia

13 fratres, videlicet sacerdotes sex, et ex his tres sunt confessarii, clerici

tres et conversi quatuor. Habet redditum annuum librarum 200 planetarum

vel circa. Aliqui ex dictis fratribus non bene audiunt. Confectus est

processus contra eos, prout in libro processuum.

Schola Conceptionis Beatae Virginis Mariae in suprascripta ecclesia. De

eius erectione non constat, neque de comprobatione regulae. Regitur per

novem administratores. Redditus non habet, sed eleemosynas, quae non

describuntur, impenduntur tamen in ornatum altaris. Administrationum

rationes novis sindicis coram guardiano suprascripti monasterii dantur.

Oratorium Sancti Faustini campestre

Amplum, apertum et in usus prophanos conversum, et quia vicinum est

lacui Benaci in eo exules, et alii scelesti homines noctu ad perpetranda

delicta recipiuntur, quare communitas Gargnani instanter petiit dictum

oratorium sibi concedi, ut in eo hospitale Lazaretti construere possit.

Oratorium Sancti Iacobi campestre

Habet unicum altare. Nullos redditus. [f. 661v] In eo quandoque ex devotione

scholarum Sanctissimi Sacramenti loci Gargnani celebratur. Circa

oratorium est porticus sub quo aliud altare, sed nullos redditus habet.

Oratorium Sancti Thomae loci Villae in quo est schola Disciplinatorum.

Habet duo altaria. Nullos redditus. In eo tamen aliquando celebratur ex

devotione scholarum. Fabricae huius oratorii curam habet massarius quidam

a vicinis electus, qui eleemosynae et administrationum rationes sindicis vicinorum

coram archipresbytero reddit. Adest legatum ducatorum 10 semel

tantum a Bartolomeo de Agnolinis conditum pro fabrica altaris unius.

Schola Disciplinatorum suprascripti oratorii. Non erecta. Regulas

neque redditus habet. Regitur tamen per quosdam administratores qui non

mutantur.

Ecclesia Sancti Bartholomei, loci Costae

Non consecrata. Habet quatuor altaria, nullos redditus, sacristiam parvam,

coemiterium, domum sacerdotalem ecclesiae annexam in qua cappellanus

45

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!