23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

ingressum portae occidentalis construatur cappella, quae extra parietem

promineat, pingatur, ornetur et [f. 932r] claudatur ad formam et in ea baptisterium

ad formam collocetur et haec omnia infra duos annos; vas autem,

in quo nunc aqua baptismalis asservatur usui esse poterit huic vel alii ecclesiae

pro aqua benedicta. A parte evangelii cappellae maioris exstruatur

fenestra, quae ornetur, claudatur et in ea vas olei infirmorum collocetur

infra mensem. Cappella maior claudatur clathris ferreis infra sex menses.

Altare Rosarii ad formam reducatur. Fiat icona et pingatur fornix. Claudatur

clathris ferreis in gradu lapideo, ita tamen ut spatium cubiti unius et

unciarum sexdecim inter bradellam et clathra ferrea remaneat. Provideatur

de paramento albo serico et haec omnia infra annum expensis societatis

Rosarii. Armarium ibi prope a latere evangelii pariete obturetur infra 3

dies. Altare Sanctissimi Sacramenti ad formam reducatur et a tergo altaris

claudatur assidibus pictis vel muro decenti locus pro asservandis suppellectilibus

scholae. In ingressu cappellae addatur alius gradus inferior lapideus

ad mensuram ostii, ut commode ingredi possit et haec omnia expensis

scholae Sanctissimi Sacramenti infra mensem.

Altare Sancti Ioannis Baptistae tollatur infra tres dies. Labrum aquae

benedictae, quod est in pariete tollatur et aliud decens comparetur. [f.

932v] Soffita ecclesiae resarciatur infra mensem. In coemiterio erigatur

crux. In sacristia fiat armarium aliquantulum depressius, ex quo commode

accipi possint indumenta sacerdotalia, cum sacerdotes induuntur, pro

celebratione missarum infra tres menses. Fiat paramentum album et alterum

viride cum suis ornamentis infra mensem. Provideatur de vase pro

abluendis corporalibus infra mensem. In erudiendis pueris et aliis in doctrina

christiana, curatus non modo se ipsum sollicitum praestet, verum

etiam alios excitet, qui scholae Institutionis christianae iam institutae

adscripti operam navent.

Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta est iam nunc ab illustrissimo visitatore servet regulas ad

usum totius provinciae Mediolanensis editas. Scholares Sanctissimi Sacramenti

cum sanctissima eucharistia ad infirmos defertur ultra illa quattuor

intortitia, alia etiam duodecim saltem nec plura lumina adhibeant. Distributio

panis in die purificationis Beatae Virginis Mariae et carnium assatarum

in die Paschatis usu tantum introducta, quae tam divitibus quam pauperibus

fit expensis scholae Sanctissimi Sacramenti cum praeter eleemosy-

233

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!