23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

umquam bradellae in hac ecclesia collocentur nisi communes et simplices

ad formam instructionum generalium episcopi concessam, quod si secus

fiat ecclesia interdicta censeatur, donec illae extra eam reiectae fuerint.

Schola Conceptionis, quae non docuit de legitima eius erectione, erectionem

36 obtineat 37 et scholares regulam a reverendissimo episcopo approbatam

habeant et observent, redituum administrationumve rationes reverendissimo

episcopo vel cui ille demandarit singulo anno referant.

In ecclesia Sanctae Mariae fratrum Carmelitarum

Tabernaculum ligneum aptetur et 38 ornetur decenter 39 firmiterque super

altare maius statuatur. Tollatur sacrarium quod est in calce altaris maioris et

in sacristia vel capella maiori construatur aliud ad formam. [f. 973r] Icona

cornicibus et aliis fornimentis ornetur. Ante 40 altare maius super gradu lapideo

proximiori bradellae figantur clatra ferrea. Capella maior suprascripta

dealbetur et pingatur. Sedilia lignea in choro fabricentur iuxta legatum

quondam domini Ioannis Rovelii, ad quod cogantur eius heredes. Fenestrae

41 muniantur vitreis 42 et retibus rameis et haec omnia intra sex menses

praestentur. Foramen in fornice eiusdem capellae maioris muro obturetur.

Iconae aliorum altarium parieti haereant et altaria nimis lata bradellae item

restringantur ad formam intra sex menses, ita ut conveniens spatium remaneat

ante altaria a bradella usque ad cancellos, omnia vero praedicta altaria

cancellis ferreis vel etiam balaustris marmoreis lapideisve aut saltem ligneis

a parte anteriori super gradu communi claudantur et interim donec de

supradictis et aliis necessariis provisa fuerint in eis ne celebretur.

Altaria duo sub choro pensili in anteriori parte ecclesiae, videlicet altare

Sancti Rochi et e regione eiusdem, aliud altare sine nomine tollantur intra

3 dies. Armarium scholae Beatae Virginis Mariae amplum ecclesiam impediens

tollatur intra tres dies. Confessionalia duo ad formam in aperto loco

ecclesiae et congruo statuantur intra mensem. In capella Beatae Virginis

Mariae e regione porte lateralis meridionalis altaris [f. 973v] sublato suggestus

statuatur intra quindecim dies. In sacristia decens armarium pro paramentis

conficiatur. Fiant tunicellae sericae albi coloris. Paramentum item

viridis coloris cum suis finimentis. Provideatur de purificatoriis, de corporalibus

et illorum 43 sacculis diversorum colorum, de vase pro abluendis corporalibus

ac de scatula pro hostiis magnis decenti ac etiam de velis diversorum

colorum.

320

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!