23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

RIVIERA DEL GARDA

nem christianam doceat ac curato in divinis officiis diebus festis inserviat.

Vicinorum animae sunt 400, qui etiam distant a parochiali ecclesia Sancti

Petri Liani. Schola Sanctissimi Sacramenti, quae nullos redditus habet.

Mons pietatis loci Volciani

De eius erectione et instituto non constat. Regulas comprobatas non

habet. Habet capitale librarum 2137 soldorum 14 et denariorum 6. Regitur

per tres massarios, presidentem et alios officiales qui per commune eliguntur

et gratis inserviunt. Gratis mutuo datur super pignoribus ad summam

librarum 18 planetarum. Administrationum rationes novis officialibus redduntur.

Compertum est complures pecunias [f. 678r] diversis personis sine

pignoribus mutuo datas fuisse, qui nunc negligunt restituere.

Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae loci Gazani

Non consecrata. Habet unicum altare cum capellania de iurepatronatus, ut

dicitur, illorum de Bonfadinis, quae habet onus missae quotidianae. Redditus

annuos habet 2 ducatorum 50. Titularis est presbyter Lazarus de Bonfadinis

annorum 53. De titulo et ordinibus legitime docuit. Legit et aliquid intellegit.

Negligens circa celebrationem missarum, quas etiam diebus festis ante

missam parochialem, hora populo incommoda, celebrat. Residet et habitat in

domo suprascriptae capellaniae huic ecclesiae annexa. Vicinorum animae

sunt 360. Adest legatum cuiusdam Dominicae de Contis quorundam bonorum

stabilium factum hominibus dicti loci Gazani, cum onere distribuendi

eorum redditus annuos omnibus personis dicti loci, quae bona homines predicti

petunt applicari debere altari nuper fabricando in ecclesia suprascripta.

1

Sta per Salodii.

2

Aggiunto in interlinea.

[b.] [f. 881r] In ecclesia parochiali Sancti Petri loci Liani

Tabernaculum ligneum ad formam distinctum ab icona fiat infra duos menses,

in quo Sanctissimum Sacramentum assidue asservetur. Pyxis ad formam

107

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!