23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

urceolis infra mensem. Praeterea, quam primum poterit, comparentur

omnia ad usum huius ecclesiae et eius sacristiae, quae de suppellectili necessaria

parochiali ecclesiae in instructionibus generalibus commonstrata sunt.

Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta iam nunc est ab illustrissimo visitatore, servet regulas ad

usum provinciae Mediolanensis editas. Singulo anno ad administrationum

rationes vicario foraneo, vel cui ille demandarit, reddat. Distributio eleemosynarum,

quae per deputatos communitatis sub appellatione charitatum

fit, non indistinctim pauperibus et divitibus deinceps erogentur, sed

tantum vere pauperibus fiant, adhibito etiam iudicio et testimonio parochi

et piorum hominum, qui a communitate deputentur, qui tamen a vicario

foraneo aut a reverendissimo episcopo probati sint, sub poena [f. 943v]

restitutionis dupli secus distribuentibus, exceptis tamen illis legatis, ex

quorum exhibitione constabit, ordinatio eleemosynae tam aliis personis

quam pauperibus debere distribui.

Clericus in habitu, qui missis et aliis parochialibus officiis inserviat, ex

fructibus beneficii a curato sustineatur. Presbyter Franciscus Berutius, curatus

in visitatione infirmorum, in erudiendis pueris et aliis in doctrina christiana

et aliis parochialibus officiis praestandis magis sollicitum se praebeat.

Idem presbyter Franciscus infra mensem examini casuum conscientiae se

praesentet approbandum, quo termino elapso, si praevio examini approbatus

non fuerit, ab audiendis confessionibus penitus abstineat et quamdiu sic

suspensus permanserit sacerdotem alium ex fructibus beneficii habeat, qui

eius vice sacramentum paenitentiae ministret. Reverendissimus ordinarius

processum de incontinentia, de negotiis secularibus contra suprascriptum

presbyterum Franciscum in visitatione incoeptum quam primum perficiat.

In ecclesia inferiori Sanctae Mariae in Arce 3

Altare maius claudatur clathris ferreis a parte anteriori in gradu lapideo superiori

infra tres menses. Foramina in altari a parte epistolae muro obturentur,

infra tres dies. Fenestrae a parte epistolae vitreis muniantur infra mensem. [f.

944r] Altare Sanctae Luciae ad formam reducatur. Provideatur de cruce aenea.

Fiat integumentum et claudatur infra duos menses. Fenestra super altari

omnino muro obturetur infra octo dies. In sacristia fiat oratorium et lavatorium

infra mensem. Provideatur de corporalibus et de sacculis viridis, albi et

violacei colorum infra 18 dies, de paramento viride, item de altero violacei

255

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!