23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

possidentur et ab annis compluribus missae non celebrantur. Praedictus

presbyter Manfredus in visitatione promisit dicta bona libere relaxare

modo heredes impensas omnes in lite factas ei restituant, quod se facturos

polliciti sunt. Dictum oratorium habet annexam domum in qua habitat

presbyter Manfredus de Orlandis, qui censum annuum solvit abbati loci

Leni, cuius abbatiae hoc oratorium membrum esse dicitur.

Ecclesia Sancti Dominici

Est in domibus ruralibus canonicorum Lateranensium Sancti Salvatoris civitatis

Brixiae. Consecrata ut creditur. Habet tria altaria, et in ea diebus festis,

et ter [f. 669r] in hebdomada, celebratur, adest etiam sacristia parva.

Ecclesia Sanctae Mariae loci Supine

Non consecrata, habet tria altaria, videlicet altare maius, in quo ex devotione

Ioannis Baptistae de Sgrafignolis quotidie cum mercede annua ducatorum

25 celebratur per presbyterum Nicolaum de Capucinis annorum 31.

De ordinibus et licentia audiendi confessiones legitime docuit. In casibus

conscientiae peritus. Vir pius et probatae vitae. Residet in loco Supine et in

domo paterna habitat. In suprascripta ecclesia die vigesima cuiuslibet mensis

ex voto incolarum Tusculani missa solemniter canitur. Fabricae et ornamentorum

huius ecclesiae, quae ex eleemosynis conficiuntur, curam habet

massarius, qui singulis annis a commune Tusculani eligitur, et administrationum

rationes vicario foraneo redduntur.

Ecclesia Sancti Michaelis Decaneae loci Gaini

Consecrata creditur. Habet tria altaria. Redditus annuos vero ducatorum

quinquaginta, qui exiguntur super tot bonis stabilibus, ipsis hominibus

Decaneae suprascriptae relictis, cum onere conducendi sacerdotem, qui

quotidie celebret in dicta ecclesia exceptis solemnioribus festis, quibus

suprascriptus sacerdos in parochiali Tusculani celebrare teneatur. Cappellanus

amovibilis nunc est presbyter Petrus de Grisetis annorum 45, qui de

ordinibus docuit [f. 669v] sed in litteris presbyteratus visum est quod abrasit

verba quibus dicebatur “ad titulum paupertatis congregationis Somaschae”

et eorum loco sumpsit “ad titulum patrimonii secundum concilium”,

qua de re ab ordinario confecto processu constituta poenitentia

liberatus fuit, ut constitit ex sententia quam exhibuit. Legit, sed non intel-

76

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!