23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VALLE SABBIA

neo sacerdote provideat, qui in domo a communi Hidri prope ecclesiam

Sancti Michaelis constructa resideat, attento quod villae in quibus nunc

populus habitat ab ecclesia et domo archipresbyterali distant spacio milliaris

unius, et lacus intermediat, quin multoties [f. 904v] propter inondationem

aquarum et ventorum rabiem transvadari non potest.

Populus intra sex menses domum suprascriptam perficiat quam in fundo

ecclesiae aedificat prope ecclesiam Sancti Michaelis; et ubi habitari

poterit, archipresbyter statim se in eam transferat sub poena aureorum

quinquaginta et in eadem resideat, dormiat et cibum capiat 2 , liceat tamen

hominibus dicti loci in aulam inferiorem domus suprascriptae convenire 3

tantum per annos quinque proxime futuros ut cum illustrissimo visitatore

ab agentibus populi conventum est ut in eo termino poterit alium locum

pro congregationibus populi alibi aedificare. Ex fructibus autem archipresbyteratus

aurei quinquaginta populo dentur, videlicet quotannis aurei

decem usque ad quinquennium ob sumptus quos ipse populus fecit ac in

dies facit in construendas domus ipsius ecclesiae.

Per archipresbyterum infra mensem illustrissimo visitatori exhibeantur

authentica instrumenta transactionis, seu 4 relaxationis quarantularum factae

etiam communi et hominibus loci Trevisii ut opportune provideri possit

indemnitati ecclesiae. In erudiendis pueris et aliis in institutione christiana

archipresbyter et eius coadiutor, quam poterint, assidui et solliciti

sint, adhibitis etiam aliis, qui in hoc munere adiumento eis esse possint diebus

praesertim festivis, ea hora qua in eorum schola sunt exercendis et ad

eos quoque spirituales sermones et exhortationes habeant.

[f. 905r] Vicarius foraneus pro tempore in hoc vicariatu Hidri maiorem

adhibeat diligentiam in festorum observatione et contra eorum violatores

ad praescriptum canonum, et conciliorum provincialium severe procedat.

Nundinae ne deinceps fiant diebus festis ad praescriptum constitutionum

summorum pontificum et conciliorum provincialium sed illas reiici possint

in diem praecedentem seu subsequentem simili festo non impeditum.

In oratorio Sancti Rochi loci Cronarum

De cruce et candelabris aeneis provideatur; fenestrae cappellae speris ex

tela cerata muniantur. Armariolum in cappella a parte evangelii muro obturetur.

Bradella ad formam reducatur infra mensem. Cappella sub arcu crucifixi

claudatur. Tectum sarciatur et assidibus suffitetur. Fenestella in parie-

163

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!