23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

SALÒ

quod habeat quovis praetextu sub poena aureorum vigintiquinque et excomunicationis

in subsidium prout eidem in facie praeceptum fuit.

Domina Paula uxor domini Bertelli de Bertellis prout in facie eidem

praeceptum fuit infra tres dies cum eius marito cohabitet sub poena excomunicationis.

Ioannina uxor magistri Antonii Bertonici in loco Cacaberii ab omni

conversatione et comercio inhonesto cum Petro de Dolcenis abstineat

deinceps poena aureorum quinquaginta et excomunicationis in subsidium

prout eidem in facie praeceptum fuit. Hierominus Passus Catharinam eius

concubinam omnino missam faciat nec cum ea deinceps cohabitationem,

conversationem aliquodve genus comercii habeat sub poena aureorum

quinquaginta locis piis applicandorum et excomunicationis in subsidium.

Iisdem poenis contra inconfessos et concubinarios in suo vicariatu si qui

erunt procedat vicarius foraneus termino qui mensem non excedat illis

assignato, quo lapso si non paruerint eos ipsos a propriis curatis ab ecclesiae

ingressu interdici mandet sub poena aureorum vigintiquinque locis

piis applicandorum ipsis curatis constituta.

[f. 968r] Pro scholis

Schola confratriave Sanctissimi Sacramenti, Sanctae Catharinae, Sancti

Antonii, Sancti Ioseph, Sancti Cristophori quae cum non docuerint de

earum legitima erectione ab illustrissimo visitatore iam nunc erectae sunt;

unaquaeque earum habeat regulas ad usum communem provinciae Mediolani

edendas, quas ut observent scholares quam diligenter curabit archipresbiter

aliusve a reverendissimo episcopo delegatus, qui etiam singulo anno

cum rationes reddantur librosque in quos sumptus, calcula et computus

referuntur videat et ubi conformes recte administrationi et bene confectos

noverit subscribat, si quid etiam reformatione, correctioneve egere viderit

ad episcopum deferat. Schola Sanctissimi Sacramenti, Sancti Antonii, Conceptionis

Beatae Virginis Mariae sex mensium termino eorum redituum

authentica legata pia coram ordinario exhibeant, qui ut ea omnino praestentur

quae ex legatis ipsis debent provideat.

Si quid vero ab eo despensationis genere supererit, potissimum ad ornatum

eorum capellae et altaris ut opus fuerit expendat, tum postremo in

alios etiam usus pios non tamen alienos a dispositione pia legantium rectae

administrationi scholarium reverendissimi episcopi iudicio relinquatur. In

315

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!