23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

reverendissimum episcopum approbandam transmittant ut, cum perfecta

fuerit vel saltem ad meliorem formam redacta, in ea omnia officia parochialia

administrari possint. Retineatur tamen usus celebrandi et sepeliendi in

ecclesia Sancti Laurentii. Baptisterium, quod in ea est, transferatur in angulum

sinixtrum in ingressu portae maioris, et sepiatur clathris ligneis, decentius

teneatur donec cappella pro baptisterio in ecclesiae restaurata aedificetur.

Capsula eleemosinarum in ecclesia Sanctae Mariae Elizabeth, 2 duabus

diversis clavibus claudatur, quorum altera apud curatum altera apud deputatos

asserventur, eleemosinae tamen sint omnino ecclesiae, non curati.

In ecclesia Sancti Laurentii loci Vestoni

Altare maius ad formam reducatur. Cappella maior clathris ferreis claudatur,

et sedilia lignea chori aptentur infra sex menses. Omnia altaria lateralia

huius ecclesiae tollantur et cappellae duae ad formam instructionum fiant,

una in pariete meridionali, in medio spatii arcuum, in quo est ostium laterale

per quod accessus ab ecclesia ad coemiterium patet, quae cappella extra

parietem brachiis circiter quinque cum dimidio in totum proemineat, latitudinis

brachiorum novem vel circa, altitudinis quae latitudini convenienter

respondeat; altera vero in pariete aquilonari inter eosdem arcus et e

regione alterius suprascriptae, quae illi [f. 911v] in proeminentia, altitudine,

latitudine et structura conveniat, et in illis altaria construantur, ornentur

et claudantur ad formam. Ostium laterale aliud inter arcus in alio spatio

superiori, cappellam maiorem versus, construatur. Suggestus transferatur

similiter in aliud spatium cappellam maiorem versus, et construatur

iuxta pilastrum arcus, ita tamen ut non impediat cappellam construendam.

Pavimentum ecclesiae reficiatur infra mensem. Ostio campanilis valvae

fiant. In coemiterio erigatur crux. Ab eodem tollantur arbusta infra tres

dies. Super ostium maius ecclesiae pingatur imago Sancti Laurentii. In sacristia

provideatur de corporalibus, et eorum sacculis. Fiat paramentum album

cum suis ornamentis, et de palliis altarium provideatur infra tres menses. In

hac ecclesia, ubi alias cura exercebatur, et nunc etiam in eius coemiterio

sepelitur, ter saltem in hebdomada et diebus festis celebretur per curatum

vel per cappellanum vicecurati celebrantem in ecclesia Sanctae Elizabeth.

Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta est iam nunc ab illustrissimo visitatore, servet regulas ad

usum communem provinciae Mediolanensis edendas. Scholares singulo

176

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!