23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

RIVIERA DEL GARDA

qua sancti nomen cuius sanctae ossa sunt, quo tempore recondita revisusque

unde translata et a quo, perspicuo cognoscatur, facta etiam mentione

alterius recognitionis factae de anno 1486. Operculo suo fastigiato cooperiantur

quod cum arca fibulis ferreis plumboque [f. 874r] et bitumine ita

conglutinatum sit ut ne rimula quidem appareat.

Mensa altaris quattuor columellis in angulis suffulta super arca constituatur

et ut commodius consecrari possit fossaque pro sigillo consecrationis

in medio superficy mensae excavetur. Reverendissimus episcopus diligenter,

servatis quae de recognitione reliquiarum a quarto provinciali concilio

constituta sunt, ex probatis codicibus et artis monumentis antiquave

traditione et omni denique alia ratione qua constet vitae huius sancti episcopi

historia colligi et in codicem certo loco in sacristia asservandum

referre curabit, in cuius extrema parte paucis item verbis quo tempore quove

modo sacrae illae reliquiae translatae vel reconditae sunt exponatur.

Aliae reliquiae in serico panno involutae in suprascripta arca cum inscriptionibus

collocari poterunt.

A parte evangelii in cappella maiori fenestella construatur ad formam et

in ea oleum infirmorum in vase et scatula decenti ponatur. Testudo confessionis

destruatur et planum illius situs ita extollatur ut planum corporis

ecclesiae cubito uno et unciis tribus superetur. Gradus tres marmorei fiant

in transverso ecclesiae in loco ubi nunc est frontispicium confessionis.

Murus sub arcu campanilis inter columnam et arcum cappellae novae [f.

874v] maioris construatur et a columna item ad murum lateralem ecclesiae,

per quod campanile dividatur a navi relicto in eo ostio pro campanili, dirigatur.

Idem etiam fiat ab altero latere ecclesiae ut sibi recte respondeant et

inter has columnas in transverso cappellae fiant tres gradus unciarum

novem qui constituent planum sacerdotum ante altare et chori post altare

et super gradu superiori figantur clathra ferrea ad formam.

Altare maius construatur sub medio cappellae novae et sub illo transferatur

arca Sancti Herculiani ut supra. In ingressu altaris fiant duo gradus

marmorei et bradella ex tabulis sectilibus qui a tribus partibus altare circundent,

quae omnia ad formam in libro instructionum praescriptam fiant.

Chorus post altare fiat in cappella nova. Gradus illi per quos a sacristia in

ecclesiam ascenditur, tollantur et alii qui descendant, construantur quot

necessarii erunt. Altaria Sanctorum Catharinae, Bernardini et Beatae Virginis

Mariae a parte aquilonari infra quattuor dies tollantur; quibus elapsis in

95

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!