23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

ecclesiam promineant. Infrascripti omnes et singuli qui ex piis legatis oneribus

infrascriptis praestandis obstricti comperiuntur, neque in hanc usque diem

satisfecerunt, nisi intra duos menses intermisso muneri satisfecerint ac pro

ratione onerum in posterum perseveraverint reverendissimus ordinarius summarie

etc. etiam ex officio ac huius decreti auctoritate eos ad cuiuscunque

debiti satisfactionem intra mensem, aliudve spatium etiam brevius ab eo reverendissimo

episcopo praefigendum compellat propositis poenis arbitrio suo

etiam interdicti ingressu ecclesiae.

Nomina autem haec sunt, videlicet. Communitas Sanctae Euphemiae, quae

ex legato quondam Ioannis Francisci Herolae tenetur annuae distributioni salmarum

decem millii in eiusdem loci pauperes et ab hinc annis quindecim

nequaquam satisfecisse constat.

Post huius vere legati consecutionem eleemosynae reditusve illius ne

singulis familiis aut singulis ex populo, nullo habito delectu distribuantur,

sed tantum vere pauperibus et de quorum constat indigentia, qui vero contrafecerit,

privatus sit ipso facto ea administratione tum duplum restituere

teneatur aliamque etiam poenam subeat arbitrio reverendissimi episcopi

etiam interdicti ingressu ecclesiae, qua in re diligentia adhibeatur ut deligantur

probi viri, qui aut a parocho aut una cum eo aliunde inquirant et

explorent diligenter uniuscuiusque inopiam ut iis tantum 1 [f. 1044r] et non

aliis eleemosyna ab iis ad quos spectat tribuatur quemadmodum eorum

necessitas postulare videbitur, nisi tamen legatum ipsum expresse sit ea

conditione relictum ut omnibus familiis distribuatur, de quo eo casu intra

mensem doceatur reverendissimus episcopus, qui pro suo munere statuat

quid censuerit pro integra executione piae voluntatis faciendum sit, rationesque

singulis annis reddantur vicario foraneo aliive quem reverendissimus

episcopus constituerit ad praescriptum concilii Tridentini.

Rochus Paitonus qui ex testamento sui patris tenetur ad solutionem

dimidiae salmae tritici versus cappellam Sancti Rochi.

Quedam mulier nuncupata la Bonarda quae ex legato quondam Ioannis

Pauli Bonardi eius filii recepto a Iacobo Antonio Beppo notario brixiensi tenetur

ad solutionem aureorum nummorum trium dictae cappellae Sancti Rochi.

Nicolaus Moronus, qui ex legato suae uxoris intortitia quinque huic

ecclesiae Sanctae Mariae Elisabeth subministrari adstrictus est. Reverendissimus

episcopus quamprimum fenile domini Petri Bergognini et alia duo

*** qui dicuntur nulli subesse parochiae, ut eorundem habitantium anima-

434

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!