23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

Altare Sancti Antonii cum schola, ut infra, dotatum a Comenzolo de

Curciis nonnullis bonis stabilibus, quae vendi aut alienari non possint, cum

onere missae quotidianae; et ius eligendi sacerdotem et cappellanum competit,

ut dicitur, comunitati suprascripti loci et familiae Buzonum, inter quos

olim, orta lite, reverendissimus episcopus Brixiensis de consensu utriusque

partis bona dipartitus est, et duas titulares cappellanias constituit cum onere

missae quotidianae, quarum cappellaniarum altera esse de iurepatronatus

communitatis, altera vero familiae Buzolorum. Redditus annui uniuscuiusque

suprascriptarum cappellaniarum sunt librarum 300 planetarum.

Titularis 3 cappellaniae comunitatis est presbyter Petrus Bestollus annorum

***, de ordinibus et titulo docuit, preter [f. 713v] quam de quatuor

minoribus. Scientia tolerabilis in munere coadiutoris curae animarum, quo

fungitur, in hac parochiali pro ut etiam de facultate docuit. Bonae vitae, ut

dicitur, et habitat in aedibus patrimonialibus, et per se ipsum satisfacit oneri.

Titularis cappellaniae Buzonorum est presbyter Cominus Acursius

annorum 53, de titulo et de ordinibus docuit, et per se ipsum oneri suprascriptae

cappellaniae satisfacit; est etiam ludi magister, professionem ***

emisit. Scientia humanarum literarum eruditus, bene audit, et habitat in

aedibus patrimonialibus.

Altare Sanctae Mariae et Sanctorum Iacobi et Filippi cum schola Rosarii,

dotatum a Iacobo de Bertollis nonnullis bonis stabilibus, cum onere

missae quotidianae celebrandae a sacerdote per communem dicti loci de

consilio patris guardiani Sancti Bernardi Salodii electo, et ad eorum nutum

amovibili, et quod in suprascriptis bonis aliquis ecclesiasticus nec etiam

papa possit interponere se. Redditus annui dictorum bonorum sunt ducatorum

55. Cappellanus amovibilis nunc est presbyter Romulus Vicerotus,

annorum 52, de ordinibus docuit, et per se ipsum oneri satisfacit. Scientia

etiam tolerabilis ad confessiones audiendas. Bonae vitae, sed rixosus. Habitat

in aedibus patrimonialibus.

Altare Iesu habet legatum ab Andrea de [f. 714r] Bordegariis conditum

nonnullorum bonorum ex quorum redditibus per commune Salodii tertia

pars sacerdoti quotidie in dicto altare celebranti daretur. Altera tertia pars

sacerdoti quotidie celebranti in oratorio Santi Ioannis Baptistae Salodii,

verum bona, quae erant in agro Desenzani a communi vendita fuere, et

loco reddituum solvit annuatim ducatorum 12 pro celebratione tot missarum.

Cappellanus est presbyter Angelus de Batucellis annorum 55, de

276

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!