23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VISITA AI MONASTERI

Salò, Monastero di San Benedetto

[a. Acta visitationis, ff. 741v-742r

Brescia, XIII, q. 4h, ff. 18r-v]

[b. Decreta particularia, I, ff. 183v-185v

Brescia, X, q. 19, ff. 153r-155r; XIII, q. 9, f. n.n. (pp. 42-46)]

[a.] MONASTERIUM SANCTI BENEDICTI

[f. 741v] Visitavit ecclesiam, monasterium ac sacristiam monialium Sancti

Benedicti loci Salodii Brixiensis diocesis sub regula Sancti Augustini militantium,

quae regimini ac curae reverendissimi ordinarii subsunt. Primo

autem loco exteriorem ecclesiam visitavit, deinde a tribus sacerdotibus aetate

provectioribus in monasterium deductus a monialibus congruo processionis

ordine in capitolum exceptus fuit, ubi habuit de more sermonem.

Primo loco ecclesiam interiorem tum clausuram totam, deinceps monasterium

et cellas omnes diligenter exquisivit. Ecclesia exterior est satis

ampla et est consecrata ut dicitur. Sanctissimum Sacramentum assidue

asservatur in tabernaculo ligneo super altari maius. Altare maius est sub

capella magna satis ampla fornicata non septa. Adest capella parva extra

ecclesiam cum altari quae habet ostium et fenestram arcam versus. Adest

latrina iuxta cappellam maiorem in domo cappellani. Ecclesia interior non

adest, sed habent fenestras in fundo ecclesiae unde e thalamo missam

audiunt et Sanctissimum Sacramentum accipiunt: indecentes nam omnia

quae in ecclesia sunt vident, et videri possunt ab exteris.

In eo sunt moniales numero 14, videlicet: professae officio adstrictae

cum velo nigro numero 6; professa una officii addicta cum velo albo, quae

tamen nescit legere; novitiae duae officio addictae, ex quibus una parum

scit; conversae professae numero 4; novitia una pro conversa. Redditus et

onera, ut in schedula ab eis data subscripta, et iusiurando munita signata B.,

librarum 667, solidorum 16, denariorum – monetae brixiensis. Alere

possunt ad summum personas decem.

Confessor earum est reverendus dominus presbyter Stefanus Bertazolus,

qui eis amore Dei inservit. Cappellanus est presbyter Franciscus de

Bonisellis, cui subministrant victum quottidianum, domum monasterio

331

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!