23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

RIVIERA DEL GARDA

Compertum est in huius loci visitatione quod, sponsalibus tantum clandestinis

contractis absque matrimonii celebratione, sponsi ad earum domos

sponsas traducunt seu libere in ipsarum sponsarum aedibus simul affectu

matrimoniali habitant et uti uxores et mariti versantur, qua de re frequentius

accidit quod recedentes a promissis, quae aliquando praestari non possunt,

matrimonia inire recusant, etiam maximo christifidelium scandalo nec

non ipsae virgines delusae et [f. 858r] coruptae remanent. Quamobrem

curet archipresbiter ut sponsalibus contractis matrimonia statim celebrentur;

ubi vero ex defectu aetatis seu alio canonico impedimento eodem tempore

contrahi non possit, ne liceat ipsis simul habitare seu in eadem domo

pernoctare, sub poena interdicti ab ecclesia et aliis arbitrio ordinarii, qui

severe procedat contra praedictos ad praescriptum concilii.

Sacerdotes, cappellani, etiam titulares, intra fines parochiae celebrantes

diebus festis solemnibus sacro missae peracto, in eorum cappellis ecclesiisve

ad praescriptum concilium provinciale conveniant ad parochialem

ecclesiam et missa conventuali aliisque diurnis officiis intersint, ii autem

qui vicini sunt tantum ad medium miliaris. Inposterum in diebus Paschae

resurectionis, Penthecostes, Corporis Christi et Sancti Martini, quibus

missa conventualis celebrari solet prope meridiem mane hora ita congrua

ut et populus ieiunius intersit, celebretur sub poena suspensionis. Processiones

quae intra fines huius parochiae fieri contigerit ne in posterum fiant

sine parochi licentia consensuve. In die Purificationis ne a clericis aliisve

personis candelae viris vel mulieribus distribuantur; sed laici ipsi quicumque

sint reverenter, ut decet, accedant et genibus flexis de manu sacerdotis

eas accipiant. Hoc idem prestent mulieres loco ita 7 congruo ne ea occassione

inter viros confuse vertentur.

Archipresbyter maiorem adhibeat diligentiam in festorum observatione

et ut vicarius foraneus contra eorum violatores ad praescriptum canonum

et conciliorum provincialium severe procedat, instabit. Parochi omnes ac 8

etiam regulares intra fines huius plebaniae existentes, [f. 858v] qui usu

atque consuetudine partem ecclesiae cereorum quae 9 in mortui funere

adhibentur archipresbyterali dare consueverunt, statim funeralibus ipsis

peractis archipresbitero illam integre consignent, nisi ex testatoris voluntate

officium celebrari opus erit, quo intra mensem peracto et non prius consignetur,

ut et officii 10 predicti usui esse possit. Fratres Sancti Francisci

ordinis Minorum, cum ad funeralia invitati accesserint, ad ecclesiam paro-

53

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!