23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DECRETI AGGIUNTI

VEROLANUOVA, [SAN LORENZO]

[Decreta particularia, II, ff. 989r-989v

Brescia, XXVII, q. 1, f. 11v]

[Visita apostolica, II, pp. 173-184]

[f. 989r] In loco Verolae Alghisii

Camillus Marochus concubinarius cum appellata la Cabrina, Valerius

Gadola uxoratus concubinarius cum Angelica Fusera, Ioannes Antonius

Faverzanus concubinarius cum appellata la Cabrina, Petrus Marcolinus

concubinarius cum Simona ***, Giudicius Codignola concubinarius cum

***, quibus emanatum fuit praeceptum quatenus sub excommunicationis

quoad viros, quo vero ad mulieres exilii a civitate et diocesi Brixiensi ac aliis

poenis, termino trium dierum proxime futurorum debeant se separari ab

omni inhonesto commercio nec simul ulterius in domo seu extra domum

conversari vel cohabitare praesumant. Si in posterum contra formam dicti

praecepti in aliquo contravenerint poenis in eo contentis afficiantur ac

contra eos ex forma dicti praecepti per reverendissimum ordinarium eiusque

vicarios severe agatur, propositis etiam in posterum aliis severioribus

poenis eiusdem ordinarii arbitrio. Reverendissimus ordinarius poenis et

censuris ex sacrorum canonum iure [f. 989v] et concilii Tridentini sanctionibus

agat in dominum Bernardum de Visunato uxoratum in adulterio et

concubinatu morantem cum appellata la Cadreghina ut a concubinatu

omnino abstineat.

SAN GERVASIO (BRESCIANO), [SANTI GERVASIO E PROTASIO]

[Decreta particularia, II, f. 989v

Brescia, XXVII, q. 1, f. 989v]

[Visita apostolica, II, pp. 81-85]

[f. 989v] In loco Sancti Gervasii

Reverendissimus episcopus poenis et censuris ex sacrorum canonum iure et

concilii Tridentini sanctionibus agat in Ludovicum Meranzonum et Doram

Barattam simul in concubinatu morantes, ut a concubinatu abstineant.

351

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!