23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DECRETI AGGIUNTI

Pro loco pio Charitatis

Cuicunque huic pio loco Charitatis vel ratione mutui accepti vel administrati

muneris vel alio quovis nomine aliquid debent intra mensem omnino

satisfaciant, alioquin a reverendissimo ordinario ex eius officio summatim

atque etiam huius decreti auctoritate ad plenam satisfactionem poenis et

censuris compellantur. Administratores vero deinceps magis diligentes in

munere suo se praebeant. [f. 1010v bianco]

ROVATO, [ASSUNZIONE DI MARIA]

[Decreta particularia, II, ff. 1011r-1013v]

[Visita apostolica, III, pp. 165-186]

[f. 1011r] 1 Cum sanctissimum eucharistiae sacramentum a praeposito eiusve

coadiutoribus ministratur, duo saltem intortitia semper adhibeantur,

qui secus fecerit toties nummum aureorum scholae Sanctissimi Sacramenti

persolvat quoties ea in re peccarit. Reverendissimus episcopus processum

suspicionis simoniae contra presbiterum huius loci perficiat et causam

vero eiusmodi audiat, cognoscat et fine debito terminet 2 .

Pro oratorio Sanctae Crucis

Cum primum homines huius viciniae cappellanum ab ordinario probatum

sustinere 3 ceperit, qui missam in hac ecclesia celebret et illis sacramenta

cum necesse erit ministret, curet reverendissimus episcopus quindecim

aureos nummos a praeposito quotannis, exstincta autem pensione quam

archipresbitero Malacridae persolvit, viginti aureos in singulos annos contribui

pro rata temporis quo sacerdos ille ab hominibus sustinebitur, hac

ratione et numero et commoditati horum hominum consultum erit et gravi

onere, praepositus ipse levabitur cum a parochiali ecclesia tribus circiter

milliariis locus hic distet.

Infrascripti omnes et singuli si in posterum contra formam obligationis

aut fideiussionis per eos praestandae aut praecepti illis facti in actis visitationis

ut infra in aliquo [f. 1011v] contravenerint, poenis in obligationibus

aut praeceptis contentis afficiantur ac contra eos eorumque fideiussores ex

forma obligationis sui praecepti ut infra per reverendissimum ordinarium

eiusque vicarios severe agatur propositis etiam in posterum aliis poenis

383

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!