23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

maiorem ecclesiae infra sex menses construatur. Feretra asserventur sub porticu

nova coemiterii. Fiat sacristia a parte meridionali cappellae maioris,

caveatur tamen ne fenestra cappellae maioris impediatur infra sex menses.

Vas olei et caetera, quae post altare reponuntur 1 , in sacristia vel alibi asservantur.

Provideatur de purificatoriis et corporalibus et de sacculis diversorum

colorum infra mensem. Provideatur de pallio et paramento albo ex panno

serico infra quattuor menses. Praeterea, quam primum poterit, comparentur

ad usum huius ecclesiae et sacristiae omnia quae de suppellectili parochialis

ecclesiae eiusve sacristiae in instructionibus commonstrata sunt.

Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta iam nunc est ab illustrissimo visitatore, servet regulas ad

usum provinciae Mediolanensis edendas. Scholares singulo anno administrationum

rationes archipresbytero reddant.

Ex fructibus huius beneficii perpetuo habeatur sacerdos idoneus, qui a

reverendissimo ordinario approbatus, missas celebret et rectori in cura animarum

coadiuvet, prout consuevisse in visitatione compertum est. Clericus

item idoneus, qui missis et aliis divinis officiis parochialibus inserviat, ad

cuius clerici sustentationem titularis Sancti Vigilii pro ratione decem pro

centenario reddituum [f. 929v] eiusdem beneficii seu tituli contribuatur.

Archipresbyter et eius coadiutor in erudiendis pueris et aliis in doctrina

christiana, adhibitis etiam in hoc munere aliis ad praescriptum regularum doctrinae

christianae, se sollicitos praestent. Idem archipresbyter et eius coadiutor,

nisi legitime impediti sint, quotidie in ecclesia archipresbyterali, in oratoriis

autem eidem ecclesiae subiectis iis diebus, quibus ex antiqua consuetudine

et usu consueverunt, celebrent, etiamsi ad officia mortuorum extra parochiam

convocentur. Caveant autem in posterum ne festis aut etiam iis diebus,

quibus a rubricis expresse prohibetur, mortuorum missas celebrent.

Archipresbyter singulis diebus festivis sermones ad populum habeat aut

eo impedito coadiutorve, aliusve expensis archipresbyteri ab episcopo probatus.

Cum tempore quadragesimae et iubileorum ob numerositatem populi,

plures confessarii quam archipresbyter et eius coadiutor opus sint, si confessarii

conducentur iis archipresbyter habitationem et alimenta ministret,

populus autem congruum stipendium contribuat. Archipresbyter in posterum

in paramentis et reliquis suppellectilibus ecclesiae et sacristiae pro tertia

parte, populus autem pro duabus contribuat, prout etiam convenerunt.

[f. 930r] Presbyter Vincentius de Magrisgrassis, archipresbyter Abioni infra

225

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!