23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DECRETI AGGIUNTI

etiam qui consuetudinis sunt, intersit missae conventuali, vesperis et aliis

divinis officiis, celebret missam in ecclesia Sancti Rochi post missam parochialem,

tribus dumtaxat diebus solemnibus missae sacrum faciat in ecclesia

parochiali et divinis ut supra intersit, etiam si cappellanus sit qui intra

fines eius parochiae non habitet. Missa vero parochialis in posterum diebus

non festis oriente sole, diebus vero festis duabus horis post [f. 985v] eius

ortum celebretur, nisi reverendissimus ordinarius aliter expedire iudicaverit.

Rector et homines pro sacristiae aedificio et reparatione aequam portionem

contribuant, ita tamen quod homines praefati non teneantur aliquid

solvere pro cementis et tignis cuiusdam domus ecclesiae dirutae.

In privatorum sepulcris, aliorum etiam defunctorum corpora quibus

sepultura a iure interdicta non sit, eorum qui ius habent accedente consensu

humari possint. Presbyter Pasinus Garbellus parochus loci Pavoni ne

arma cuiusvis generis sint deinceps contrectet geratve nec ea mascherophorosque

seu gladiatores quovis praetextu domi habeat, constituta poena

aureorum centum. Idem intra mensem penes thesaurarium scholae

Corporis Christi aureos nummos quinquaginta deponat, qui in amplificandam

et exornandam cappellam maiorem ad praescriptum decretorum alias

editorum impendantur, idque praeter quae iure per ipsum praestanda sunt

in eiusdem cappellae ornatum supellectilemve et alia decreta visitationis

exequenda. Reverendissimus episcopus prout iuris fuerit eundem presbiterum

cogat resarcire omnia et quaecumque damna Baptistae Betterae, quibus

ob vulnus quod praetendit ab illo accepisse et exilium in eum procuratum

affectus est.

BAGNOLO MELLA, SANTA MARIA ELISABETTA

[Decreta particularia, II, f. 985v

Brescia, XXVII, q. 1, f. 8v]

[Visita apostolica, II, pp. 5-12]

[f. 985v] In ecclesia Sanctae Mariae Elisabeth 1 loci Bagnoli

Permittitur ut sacristia quae in decretorum aeditorum aedificanda est, eo in

loco construatur quem reverendissimus episcopus approbabit.

1

Il titolo In - Elisabeth è aggiunto.

345

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!