23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

LIMONE DEL GARDA, SAN BENEDETTO

[Decreta particularia, II, f. 1050r

Brescia, XXIII, q. 3, f. (2)]

[Visita apostolica, VI, pp. 35-40]

[f. 1050r] In ecclesia parochialis Sancti Benedicti loci Limoni

Quae de baptisterio et eius cappella construenda superioribus decretis iam

tradita sunt infra duos annos praestentur. Altarium minorum septa e lignea

materia fieri posse conceditur modo ad formam instructionum et infra

duos menses construantur; hoc interim spatio in eis ne celebretur. Quae

vero alia in ecclesia et sacristia fieri in sursum est, infra sex menses perficiantur.

Reverendissimus episcopus et reverendus pater inquisitor causas

in processu contra dominum Iosephum Martinellum deductas audiant,

cognoscant et fine debito terminent 1 .

1

Reverendissimus - terminent aggiunto di seguito in fondo al foglio.

GARGNANO, SAN MARTINO

[Decreta particularia, II, f. 1050v

Brescia, XXIII, q. 3, ff. (3-4)]

[Visita apostolica, VI, pp. 41-60]

[f. 1050v] In ecclesia parochiali archipresbyteratu nuncupata

Sancti Martini loci Gargnani

Processioni, quae prima dominica cuiuslibet mensis a populo et scholis ad

ecclesiam Sancti Iacobi obiri consuevit, si quando archipresbiter eiusve

coadiutor interesse non poterit, sacerdos alius de licentia eiusdem archipresbiteri

munus praestet. Eleemosyna panis, quae ex legato Ioannae Beatricis

a communitate fieri consuevit in posterum in eos tantum distribuatur

quibus debetur ex praescripto eiusdem legati iudicio reverendissimi episcopi.

Franciscus Bendinellus Luciam veronensem eius concubinam omnino

missam faciat nec eam deinceps secum habitare aliquodve genus comertii

habere patiatur sub poena aureorum 100, prout eidem mandatum fuit,

cui mandato si contravenerit poenis in eo contentis afficiatur ac praeterea

aliis gravioribus poenis arbitrio eiusdem ordinarii 1 .

444

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!