23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

In ecclesia Sanctae Mariae loci Benzaghi

Provideatur de pyxide et tabernaculo pro processionibus ad formam infra

duos menses. Comparetur aliud vas baptisterii in quo distinctus sit locus

fontis baptismalis a sacrario infra annum. Congruum ciborium habeat et

integumentum atque sepiatur. Vas autem, in quo nunc aqua baptismalis

asservatur, usui esse poterit huic vel alii ecclesiae pro aqua benedicta. Sacrarium,

quod in calze altaris maioris est, tollatur et aliud in cappella maiori

fiat infra quindecim dies.

Altare maius et eius bradella ad formam reducantur. Cappella claudatur

a parte anteriori infra duos menses. [f. 934v] In fenestella cappellae a latere

evangelii oleum infirmorum asservetur. Alia sedilia in choro magis

decentia fiant infra duos menses. Tollantur altaria lateralia infra tres dies.

Fenestrae muniantur speris ex tela cerata. Sacristia construatur infra

annum. Fiant pallium album et planeta viridis coloris infra sex menses. Tollatur

vitis, quae est in coemiterio, et omnia arbusta infra tres dies, nec ante

in eo sepeliatur. Clericus in habitu, qui missis et officiis parochialibus

inserviat, a populo habeatur.

Schola haec Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta iam nunc est ab illustrissimo visitatore servet regulas

ad usum provinciae Mediolanensis edendas. Idem scholares singulo anno

administrationum rationes reddant curato.

In oratorio Sanctorum Gervasii et Prothasii

Altare reducatur ad formam cum bradella. Provideatur de cruce, candelabris

et pallio. Soffita ex assidibus conficiatur. Fenestrae duae fiant et clathris ferreis

muniantur. Eleemosynarum, si quae fiunt, curam habeat curatus Agnosinae

easque impendant in reparationem suprascripti oratorii. Altare sub porticu

omnino infra unum diem tollatur [f. 935r] nec antequam de suprascriptis

et aliis necessariis iudicio vicarii foranei provisum sit, in eo celebretur.

236

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!