23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

SALÒ

magistratibus; hoc in loco fiant alii tres gradus marmorei in transverso

totius capellae et in superiori gradu fiat balaustrum marmoreum vel

nuceum in hocque plano superiori erit chorus sacerdotum, quod [f. 950r]

planum perveniet usque ad alios gradus altaris quod e suo loco non amoveatur,

sed icona tantum aliquantulum elevetur. A spacio inferiori capellae

quod magistratibus relinquitur sedilia nucea, quae formam chori ecclesia[e]

exhibent tollantur et alia stabilia fiant vel etiam gestatoria ad formam

instructionum et haec omnia intra tres menses praestentur. Lectorilia duo

amovibilia intra mensem fiant, quorum alterum a parte dextra, alterum a

sinistra collocetur infixum choro et tollatur illud magnum quod aspectum

altaris impedit, muro obturetur infra tres dies.

Ostium in choro 2 a tergo altaris maioris fenestella item superior, per

quam e cubiculo in dictam capellam introspectatur. Sacrarium capellae maioris

extruatur ad formam infra mensem. Altaria omnia quae in corpore ecclesiae

sunt, videlicet Sancti Michaelis, Sancti Antonii, Sanctorum Iacobi et

Philippi, Sanctissimi Nominis Iesu, Sancti Sebastiani, Sancti Antonii de

Padua, Sanctissimae Trinitatis, Sancti Ludovici, Sancti Marci intra tres dies

tollantur et interim oneribus eorum satisfiat ad altaria, maius videlicet, Sancti

Georgii et Sancti Stephani donec alia ut infra construantur cum capella vel

nicia extra parietem et in locis infra constructis. Quae omnia ab utroque latere

sibi invicem respondeant et conveniant in latitudine et altitudine et structura

iuxta formam instructionum, quamvis ornamenta possint esse diversa

[f. 950v] ex praescripto tamen earundem instructionum ut facilius praestetur

cum iis decretis traditur, forma etiam delineata capellarum construendarum

ad cuius formae praescriptum ut omnes et singulae construantur curae sit

archipresbitero seu vicario foraneo tum etiam praefectis fabricae ecclesiae a

communitate electis, quamobrem capellaniae, scholae et privatae familiae,

quae altaria et capellas praedictas aedificabunt aut ornabunt cum iisdem conferent

aut cum illorum perito quicquid ad hoc pertinebit.

Locus super altari Sanctae Catharinae olim supposita scala qua notabile

damnum venustati ecclesiae vel vicinae capellae non afferatur esse poterit

pro lectorili amboneve evangelii in missis solemnibus. Idem fiat de alio

loco super altari olim Sancti Ioseph pro lectione epistolae. Agatur per

scholares et praefectos ecclesiae coram ordinario qui etiam ex officio contra

haeredes domini Nicolai Tacconi summarie et per censuras ecclesiasticas

procedat, ut iuxta legatum dicti Nicolai dotent suprascriptum altare

295

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!