23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

sacculis item corporalium, de velis pro diversitate colorum, de vase pro

lavandis purificatoriis infra mensem. Provideatur item quam primum de

omnia alia supellectile, quae ex [f. 877r] praescripto instructionum generalium

parochiali ecclesiae et sacristiae necessaria esse commonstratum est.

Bonum esset si sacristia nova iuxta cappellam maiorem construeretur

absque transitu in domum archipresbiteri et in sacristia veteri construi

poterit schala pro domo archipresbiteri, quoniam alia demolienda est et

sub schala fiat ostium per quod a domo in ecclesiam pateat accessus.

Archipresbiter infra quattuor menses in domibus archipresbiteralibus

prope ecclesiam habitet, ibidem dormiat et cibum capiat sub poena aureorum

quinquaginta fabricae ecclesiae applicandorum et aliis poenis a iure

statutis; et interim illa domus archipresbiteralis instauretur et ab altera

domo in qua coloni habitant penitus muris separetur. Ex fructibus huius

parochialis beneficii, ut hactenus consuevisse in visitatione compertum est,

sustineatur sacerdos qui missas celebret ac etiam si ex usu, aliove iure ad id

archipresbiterum teneri ordinarius compererit, adeo idoneus sit ut eidem 5

archipresbitero in administratione sacramentorum ac cura animarum coadiuvet.

Ex iisdem fructibus clericus idoneus, qui in habitu inserviat missis

et aliis officiis parochialibus perpetuo habeatur.

In solemnitate Sanctissimi Sacramenti et alias etiam cum sanctissima

eucharistia circumfertur in altaribus quae in via et plateis parantur ne deponatur,

[f. 877v] sed recto ordine procedente ad ecclesiam, ad quam defertur,

etiam reportetur ea in processione et in aliis etiam cura sit archipresbiteri

ne actiones prae foribus aedium aut in via contra provincialia decreta

repraesententur, proposita etiam si opus erit poena interdicti ab ingressu

ecclesiae repraesentantibus.

Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta est iam nunc ab illustrissimo visitatore, servet regulas ad

usum communem provinciae Mediolanensis edendas. Scholares administrationum

rationes singulo anno 6 archipresbitero vel vicario foraneo reddant.

In erudiendis pueris et aliis in institutione christiana, archipresbiter

et coadiutor quam poterunt assidui et solliciti sint diebus praesertim festivis

ea hora qua in eorum scholis exercendis sunt, ad eos quoque spirituales

sermones et exhortationes habeant.

Cum usu compertum sit in loco Maderni et aliis totius Ripariae locis ob

olei et piscium commoditatem abbundantiamve quadragesimae diebus

98

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!