23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VALLE SABBIA

Sabbio Chiese, San Michele

[a. Acta visitationis, ff. 707v-709r

Brescia, XXXIII, q. 1, ff. 61r-62v

U. VAGLIA, Storia della Valle Sabbia. Documenti, II, Brescia 1970 2 , pp. 183-186]

[b. Decreta particularia, ff. 942r-945v

Brescia, XXV, q. 1, ff. 12r-15r; XXXV, q. 25, ff. 270r-272v]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DI SAN MICHELE DI SABBIO]

[f. 707v] Die XIIII maii 1580

Visitavit parochialem ecclesiam Sancti Michaelis loci Sabii, et deinceps

intra eius fines infrascriptas scholas, ecclesias, cappellas, oratoria et pia

loca. Non consecratam, amplam et ornatam, atque in ea Sanctissimum

Sacramentum, ante quod lampas impensis rectoris assidue ardet. Baptisterium

non ad formam et loco incongruo. Altaria quattuor, videlicet altare

maius, altare Sanctissimi Sacramenti cum schola, et duo altaria indotata.

Coemiterium clausum, sacristiam et domum parochialem ecclesiae

annexam. In fabricam ecclesiae ex collectis populus incumbit. Redditus

annui huius parochialis ecclesiae sunt ducatorum centum, vel circa.

Titularis est presbyter Franciscus Barutius annorum 52, de ordinibus et

de titulo docuit. Scientia vix ferendus in munere parochi, quo fungitur, [f.

708r] processatus de concubinatu, de incontinentia, de mercatura, avarus,

rixosus, delatus item de veneficiis et de falsificatione bullarum. Clericum

non habet et in suprascriptis aedibus parochialibus habitat. Animae sunt

1400, quae sacram communionem sumunt 800 vel circa. Schola Doctrinae

christianae nulla fere exercetur. Schola Sanctissimi Sacramenti caret redditibus

et erectione: habet regulas, sed non comprobatas. Eleemosynae

annuae esse poterunt librarum 20, quae in cereos, praeterea etiam in panes,

qui pauperibus distribuuntur, impenduntur. Regitur a quattuor deputatis,

qui singulo anno mutantur a societate coram curato, cui etiam administrationum

rationes redduntur. Adsunt nonnulla legata communitati facta,

quorum redditus sunt annui librarum 20, ex quibus panes emuntur, et in

die veneris sancti indistinctim pauperibus et divitibus distribuuntur.

Ecclesia Sanctae Mariae Annunciationis in Arce in duas ecclesias distincta,

quarum altera superior, altera inferior. Inferior ornata habet duo altaria,

251

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!