23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

Curatus amovibilis nunc est frater Albertus de Barrutiis, carmelita, qui de

licentia degendi extra septa monasterii et de facultate curam animarum exercendi

docuit. Scientia tolerabilis in munere quo fungitur, bene audit, et in aedibus

suprascriptis parochialibus habitat. Animae 533, quae sacram comunionem

sumunt circiter 300. Schola Doctrinae christianae nulla fere exercetur.

[f. 699v] Schola Sanctissimi Sacramenti non erecta, redditibus caret. Regulam

habet, sed non comprobatam. Regitur a tribus massariis qui singulo anno

cum interventu curati a societate eliguntur. Eleemosynae annue sunt librarum

55 vel circa, ex quibus oleum cerei et ornamenta altaris Sanctissimi Sacramenti

comparantur, praeterea etiam pauperes sublevantur, administrationum

rationes curato redduntur, quibus visis in visitatione subscriptum est.

Visitavit ecclesiam Sancti Martini loci Levrangiarum, membrum parochialis

suprascriptae Savalli, in qua animarum cura exercetur. Consecratam

ut creditur, sed inornatam, et in ea compertum est quod Sanctissimum

Sacramentum non asservatur. Altaria tria adsunt. Sacristia. Coemiterium.

Domus parochialis non est. Haec ecclesia alias erat sub cura parochialis

Savalli, cuius rector ius habebat quarantulandi agros dicti loci Levrangiarum,

verum transactione facta rector Savalli, reservata annua prestatione

librarum 60 planetarum vel circa, renuntiavit iuri quarantulandi et exemit

se a dictis oneribus. Homines vero praedicti obtinuerunt facultatem conducendi

proprio sumptu sacerdotem qui curam animarum exerceret.

Curatus amovibilis nunc est, cum annua mercede ducatorum 40, [f.

700r] presbyter Franciscus Forlinus, qui etiam est cappellanus titularis

Sanctae Mariae in Arce loci Boarni, de ordinibus praeter quam de subdiaconatu,

titulo et licentia curam animarum exercendi docuit, est annorum 35.

Scientia tolerabilis in cura animarum quam exercet, est bonae vitae ut dicitur.

Residet in dicto loco Levrangiarum et habitat in domo laicali. Clericum

non habet. Animae 500, quae sacram eucharestiam sumunt circiter 250.

Schola Doctrinae christianae quandoque exercetur. Ecclesia suprascripta ab

aedibus suprascripti loci Levrangiarum per quartam partem milliaris distat.

Ecclesia Sancti Rochi

Nuper in medio suprascripti loci Levrangiarum sumptu incolarum extructa.

Non est consecrata, sed pulchra. Habet baptisterium sed non congruum,

et loco incongruo. Altaria tria, videlicet altare maius cum schola

206

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!