26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

145 COMMENTARIUS IN GENESIN. 146

esse traditos cognoscit? Quare (eodem Paulo teste

1. Tim. 4, 5) verbum Dei nobis creaturas sanctificat,

ut pure illis et licite vescamur. Tollatur verbum

illud e medio, nulla panis buccella quisquam

corpus suum pascet ac reficiet quin simul animam

inquinet. Ergo non dubium est quin fidei nostrae

consulere voluerit Dominus, quum diserte testatus

est per Mosen, liberum se carnium usum fecisse

hominibus, ne dubia et trépida conscientia illis vescamur.

Simul tarnen nos ad gratiarum actionem invitât.

Ideo et Paulus verbo precationem addifc, modum

8anctificationis definiens, illo quem nuper citavi

loco. Iam vero haec nobis a Domino data libertas,

quam publicis tabulis consignatam esse voluit, constanter

nobis retinenda est. Posteros enim Noah

omnes hac voce alloquitur, ut beneficium suum

commune omnibus saeculis faciat. Quorsum hoc,

nisi ut sibi fortiter vendicent fidèles quod a Deo

autore profectum esse norunt? Tyrannis enim minime

ferenda est: postquam Deus omnium opifex

terram et aërem nobis aperuit, ut inde tanquam ex

eius promptuariis alimenta sumere liceat, nobis ab

nomine mortali claudi, qui ne lima'cem quidem, vel

muscam creare potest. De externa prohibitione non

loquor: sed atrocem Deo iniuriam fieri dico, quum

tantum licentiae damus hominibus, ut illicitum esse

pronuncient quod Deus licere voluit, et conscientias

verbo Dei solutas fictitiis suis legibus obstringant.

Quod autem Deus veterem populum ab immundis

animalibus prohibuit, quia temporalis fuit illa exceptio,

hic tacetur a Mose.

4. Verumtamen carnem in anima sua. Quidam

ita exponunt: Membrum ex vivo animali abscissum

ne comedatis, quod nimis ieiunum est. Caeterum

quum copula nulla sit inter duas istas voces media,

sanguinis et animae, non dubito quin Moses de

anima loquutus sanguinem exegetice addiderit: quasi

diceret, carnem cum sua vita quodammodo vorari,

ubi sanguine suo imbuta comeditur. Quare vita et

sanguis, non ponuntur tanquam res diversae, sed

unum significant, non quod sanguis per se vita sit:

sed quia in eo praecipue vigent spiritus vitales,

quoad sensum nostrum quasi tessera vitam représentât.

Et hoc diserte expressum est, quo magis abhorrèrent

homines ab esu sanguinis. Nam si immane

et barbarum est animas vorare, aut deglutire

vivas carnes, feritatem suam produnt homines sanguinem

edendo. Porro minime obscurum est quorsum

tendat haec prohibitio, nempe voluit Dominus

in abstinentia pecuini sanguinis homines ad mansuetudinem

assuefacere: ne si in victu fero et

effraeni nimium audaces essent, non parcerent

etiam tandem sanguini humano. Tenendum tarnen

est, restrictionem hanc fuisse paedagogiae veteriB.

Quare superstitione non caruit quod refert

Tertullianus, suo tempore nefas fuisse apud Chris-

Cdlvini opera. Vol. XXIII.

tianos peoudum sanguinem gustare. Nam quod

apostoli gentes ad breve tempus iusserunt servare

hune ritum, non ideo factum est ut scrupulum

iniicerent conscientiis, sed ne offendiculum apud

rudes et infirmos pareret sancta alioqui libertas.

5. Et utique sanguinem vestrum. His verbis

clarius testatur Dominus se non animalium respecta

vetare usum sanguinis, sed quia pretiosam habebat

hominum animam: et legis suae finem unicum esse,

ut communem illis inter se humanitatem commendet.

Melius ergo Hieronymus pro particula "]N reddidit

enim, ut sit causae redditio, quam qui adversative

legunt: Alioqui sanguinem vestrum, etc. ad verbum

tarnen optime sic vertere licet: Et sane sanguinem

vestrum. Totus autem contextus (meo iudicio) ita

legendus est: Et utique sanguinem vestrum, qui est

in animas vestras, vel in animabüs vestris, vel qui

vobis est in animas, hoc est, qui vos vivificat et

et végétât quantum ad corpus, requiram: de manu

cunctorum animalium, requiram eum: de manu, inquam,

viri fratris eius requiram animam hominis.

Distinctio qua constituunt Iudaei quatuor homicidii

species, frivola est. Nam simplicem et genuinum

sensum exposui, quod Deus tanti vitam nostram

faciat, ut inultas pa.ssurus non sit caedes. Hanc

vero rem pluribus verbis inculcat, quo magis -detestabilem

reddat eorum saevitiam qui vimetmanus

proximis suis afferunt. Est autem hoc non vulgare

divini in nos amoris testimonium, quod tutelam

vitae nostrae suscipit, et se mortis fore vindicem

déclarât. Quod poenas se de animalibus sumpturum

dicit, pro violata hominum vita, ad exemplum pertinet.

Nam si in hominum gratiam irascitur brutis

animalibus quae caeco impetu feruntur ad pastum,

quid futurum de homine putamus, qui iniuste et

crudeliter ac praeter naturae sensum in fratrem

suum irruit?

6. Qui effuderit sanguinem hominis. Particula

quae mox subiicitur, in homine, ad amplificationem

valet. Quidam exponunt Coram testibus. Alii référant

ad sequentia, Quod per hominem fundetur

sanguis, sed omnes istae interpretationes coactae

sunt. Tenendum ergo quod iam dixi, sceleris atrocitatem

magis exprimi hac loquutione, quod quisquis

hominem occidit, sanguinem et vitam fratris sui

haurit in ipso. Quod ad summam rei spectat, falluntur

(meo iudicio) qui putant simpliciter legem

politicam hie ferri, ut plectantur homicidae. Equidem

non nego in hac Dei sententia fundatam esse

poenam, quam et leges statuunt, et iudices exsequuntur:

sed verba plus complecti dico. Scriptum

est, Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos

(Psal. 55, 25). Et videmus alios in compitis, alios

in lupanaribus, plerosque in bellis mori. Ergo ut

conniveant magistratus aliunde immittit Deus carnifices

qui sanguinariis hominibus mercedem suam

10

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!