26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

409 COMMENTARIUS IN GENESIN. 410

frustra accidisse quod hactenus fuerit sterilis. Nam

quum affirmât uterum eius clausum fuisse a Domino,

earn oblique perstringit ut se potius humiliet.

3. Ecce ancilla mea Büha. Hic vanitas muliebris

ingenii perspicitur. Neque enim inducitur

Rachel ut ad Dominum confugiat, sed illicitis artibus

prorumpit ad victoriam. Itaque ad tertium

coniugium rapitur Iacob. TTnde colligimus nullum

esse peccatis finem, ubi semel neglecta est Dei institutio.

Atque hoc est quod dixi, non statim Dei

ferulis reductum ad sanam mentem. Facit quidem

hoc uxoris impulsu: sed an uxor illi pro Deo est,

a quo solo coniugii lex petenda est? Atqui ut morigerum

se uxori praebeat, vel eius importunitati

obtemperet, recedere non dubitat a Dei mandato.

Parère super genua, nihil aliud est quam foetum

alteri educandum tradere. Ancilla erat Bilha. Sibi

igitur non peperit, sed dominae, quae foetum sibi

yendicans, inde matris honorem adepta est. Ideo

exegetice additur, filiàbor, Tel aedificabor, ex ea:

nam verbum quo hie utitur Moses, a filio deducitur:

quia liberi sunt quasi domus fultura. Impie vero

Rachel, quae perverso medio non secus ac invito

Deo materfamilias fieri appétit.

5. Et concepit Bilha. Mirum est quod Deus

adulterinum coniugium prolis honore dignatus fuerit :

sed ita interdum bénéficias certat cum hominum

malitia, et indignos sua gratia prosequitur. Nee

vero semper aequaliter punit suorum delicta, nee

torporem eadem celeritate excutit, sed maturum

çorrectionis tempus exspectat. Itaque inter legitimos

filios censeri yoluit qui ex hoc vitioso coniugio

progeniti erant: sicuti paulo ante Moses uxorem

vocavit Bilha, quae tarnen pellex dici merebatur.

Atque hic cessât vulgaris régula: Quod ab initio

non valuit, nunquam tractu temporis convalescere.

Quamvis enim irrita esset pactio, in quam maritus

et uxor perperam contra Dei mandatum, sanctumque

naturae ordinem descenderant, fit tamen singulari

privilegio ut coniugii honorem obtineat quae per

se adulterina erat coniunctio. Tandem vero incipit

Rachel Deo adscribere quod suum est: sed haec

eius copfessio ambitione implicita, nihil sincerum

vel rectum spirat. Magnifiée praedicat susceptam

fuisse causam suam a Domino. Quasi vero laesa

esset a sorore, ut Dei favore erigi debuerit: quasi

etiam non se privare tentaverit eius auxilio. Videmus

ergo ut sub laudis specie potius iniuriam

Deo faciat, eum suae cupiditati subiiciens. • Adde

quod hypocritas imitatur, qui in rebus àdversis

contra Deum clausis oculis ruentes, ubi prosperior

affiavit fortuna, ventosa iactantia insolescunt, ac si

omnibus eorum factis et dictis fayeret Deus. Non tarn

ergo Dei bonitatem célébrât Rachel quam sibi ipsa

plaudit. Quare eius exemplo edocti fidèles abstineant

a sacro Dei nomine per hypocrisin polluendo.

8. Luctationibus divinis. Alii vertunt, coniunctionibus

Dei coniuncta sum: ut glorietur se récupérasse

quod perdiderat : vel certe, gradu honoris se

aequatam fuisse sorori. Alii, Duplicata sum duplicationibus

Dei. Utrique vero deducunt nomen et

verbum a radice bns, quod est filum retortum. Et

prior quidem sensus hue redit, quum parem sortem

adepta sit Rachel, non esse iam cur soror quidquam

sibi proprium arroget. Alter vero maiorem

iaetantiam exprimit, dum se victricem et quasi duplo

superiorem facit. Simplicior tamen sensus ab aliis

(meo iudicio) affertur, quod luctata sit divinis aut

praeclaris luctationibus. Nam Hebraei omnem

excellentiam Dei nomine significant : quia ut maxime

unaquaeque res excellit, ita Dei gloria in ea refulget.

Atqui perversa est gloriatio qua sorori insultât:

quum potius veniam supplioiter precari debuerit.

In Rachele autem nobis depingitur humani ingenii

superbia: quia ut plurim'um ita se efferunt quos

Deus suis benefieiis orna vit, ut in proximos suos

contumeliose ferociant. Adde quod stulte se praefert

in foeeunditate sorori, qua adhuc est inferior.

Sed hune quoque morem habent qui fastuose inflati

sunt, ut prae suis opibus, licet exiguis, quae aliis

Dominus contulit dona, maligne exténuent. Forte

etiam numerosam sobolem, ac si Deum haberet sibi

obnoxium, speravit: non qualiter soient pii ex

aeeeptis benefieiis spem coneipere: sed seoura carnis

praesumptione sibi ex re ipsa nihil non promisit.

Nullum igitur hactenus piae modestiae signum dedit.

Unde hoc, nisi quia temporalis sterilitas nop dum

earn probe domuerat? Quo magis cavendum est, si

quando nobis poenas relaxât Deus, ne eius benignitate

inflati evanescamus.

9. Et vidit Leah quod cessasset parère. Redit

Moses ad Learn quae filiis quatuor non contenta,

rationem exeogitat qua semper retineat superiorem

gradum: itaque ancillam quoque suam vicissim

supponit. Et digna quidem erat Rachel tali perversi

consilii mercede: nam sorori palmam eripere

cupiens, non reputat, idem quod in earn machinatur

sibi paulo post instare. Gravius tamen peccat

Leah, quum malis et improbis artibus certat. Intra

breve tempus exporta fuerat miram Dei benedictionem:

nunc quia paulisper parère desiit, quasi nunquäm

experta esset Dei gratiam, in posterum desperat.

Quod si earn sollicitât desiderii fervor, cur

non ad fontem benedictionis recurrit? Quod igitur

obtrudit ancillam, non impatientiae modo, sed etiam

diffidentiae signum est: quia simul cum memoria

divinae misericordiae exstincta est in corde eius

fides. Et scimus, quicunque in Dominum recumbunt,

eos tranquillo sedatoque esse animo, ut patienter

quod daturus est exspectent. Iusta autem

infidelitatis poena est, quum quis nimia festinatione

impingit. Quo magis cavendi sunt nobis carnis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!