26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

525 COMMENTARIUS IN GENESIN. 526

osculum omnes corrigèrent, exeipi volo. Currum

secundi legunt Hebraei in construotione, pro curru

proregis, qui seoundas a rege tenet. Sensus tarnen

clams est, Ioseph omnibus Aegypti proceribus anteponi.

De voce "!|"13K variae sunt opiniones. Qui

patrem tenerum exponunt, quia tener adhuc annis

Ioseph, senili dotatus esset gravitate et prudentia,

mihi prooul accersere videntur quod suo commento

respondeat. Qui vertunt patrem regis, quasi dictio

sit ex heferaico nomine JN et arabico "]") composita,

paulo plus habent «oloris. Equidem si vox sit hebraica,

mihi videtur magis probabile quod alii affermit:

Genu flecte. Sed quia suspicor aegyptiacas

çotius voces referri a Mose, tarn hoc loco quam

paulo post, consulo lectoribus ne se frustra torqueant.

Et sane ridicule arguti sunt qui nomen hebraieum

a rege aegyptio impositum esse putant, quod

ab illis vertitur vel mundi redemptor, Tel mysterioexpositor.

Graecos sequi malo qui utrumque nomen

intactum reliquendo, satis ostendunt sibi videri extraneae

linguae. Quod socerum Ioseph sacerdotem

fuisse vulgo existimant, quanquam non refello, yix

tarnen adducor ut credam. Quum igitur ]niD principem

significet sicuti sacerdotem, consentaneum

esse videtur, unum fuisse ex aulae primoribus, qui

etiam satrapa vel praefeotus foret civitatis On.

46. Erat vw triginta annorum. Duas ob causas

refert Moses qua aetate provectus fuerit Ioseph ad

regni praefecturam. Rarum enim est ut senes iuvenibus

se regendos tradant: unde singulari Dei

dono factum fuisse colligitur, ut sine invidia regnaret

Ioseph, ac illi reverentia et maiestas supra annorum

numerum constaret. Nam si periculum fuit

ne Timotheum oontemptibilem reddiret iuventus, non

minus oontemptui obnoxius fuisset Ioseph, nisi divirritus

parta illi fuisset autoritas. Quanquam autem

earn propria industria sibi acquirers non potuit, ad

earn tarnen augendam et confirmandam probabile

est eximias virtutes, quas in eum contulerat Deus,

non parum valuisse. Secunda ratio notandae aetatis

est, ut seoum expendant lectores diuturnas eius

aerumnas, quibus varie afflictus fuerat. Atque ut

humaniter tractatus foret, potuit tarnen tredecim

annorum exsilium gravissima esse tentatio, quod reditus

ad paternam domum non tantum vinculo servitutis,

sed etiam oaroere obstructus foret. Ergo

nonnisi longa tolerantia probatus, meliorem statum

obtinuit. Subiicit deinde Moses, sedulo et exactissima

fide suis partibus esse defunctum. Nam circuitus

iste, cuius fit mentio, non vulgaris dihgentiae

signum fuit. Foterat certe assumere legatos, in

quorum humeros maiorem laboris et molestiae partem

reiiceret: sed quia divinitus se vocatum esse novit,

tanquam rationem apud tribunal coeleste redditurus,

nihil oneris récusât. Ac pauois verbis incredibilis

illius prudentia a Mose laudator, quod repente op-

timam servandi triciti rationem invenerit. Arduus

enim fuit labor horrea per singulas urbes exstruere,

quae integrum unius anni proventum, et praeterea

quintam partem caperent. Ipsa autem dispositio

non minoris perspicaciae documentum fuit, ne cuiusque

regionis incolis victus longe petendus esset.

Paulo post adiungitur integritas, quae non minori

laude digna fuit, quod scilicet in ilia immensa congerie

ab omni licentia abstinuit, non secus ac si modica

tantum procuratio iniuncta foret. Utriusque

autem virtutis laus est quod postquam immensos

acervos collegit, non tarnen quidquam remittit ex

solita diligentia, donee omnes susoeptae provinoiae

numéros absolvat. Satietas (ut in veteri proverbio

est) fastidium parit: ac proinde abundantia ut plurimum

ignaviae mater est. Unde ergo fit ut aequabilem

teneat cursum sedulitas Ioseph, nee praesentds

copiae aspectu fiat remissior, nisi quia prudenter

expendit nullam fore tantam copiam quam septem

anni steriles non deglutiant? Fidem quoque et raram

publicae salutis curam in eo prodidit, quod

assiduo septem annorum labore defessus non est,

nee unquam quievit, donee in septem alios annos

prospectum esset.

50. M ipsi Ioseph nati sunt filii. Quanquam

aliquid pietatis spirant nomina, quae ex rerum

eventu filiis imposuit Ioseph, quia in illis Dei gratiam

célébrât: vix tarnen in totum potest excusari

oblivio paternae domus, quam sibi inductam esse

dicit. Haec pia est ac sancta gratiarum actio, quod

Deus oblivisci eum fecit pristinas omnes aerumnas :

sed nullus honor tanti esse debuit, ut desiderium

et memoriam paternae domus ex animo deponeret.

Sit licet secundus rex Aegypti, infelix tarnen est

eius conditio quamdiu ab ecclesia exsulat. Quidam

ut purgent a culpa sanctum virum, exponunt eum

laetari praesenti Dei gratia, ut posthac illatas sibi

a fratribus iniurias non recordetur: sed hoc (meo

iudicio) nimis coactum est. Nee vero anxie laborandum

est in excusando peccato Ioseph: quin potius

moneri nos arbitror quantopere oavendum sit

a mundi illecebris, ne mentes nostras plus quam

par sit demulceant. Ecce enim Ioseph, quamvis

pure Deum oolat, honoris tarnen dulcedine captus

obnnbilatam habet mentem, ut paternae domus

immemor, sibi in Aegypto placeat. Atqui hoc fere

erat a Dei grege discedere. Haec qui dem laudabilis

modestia, ' quod divinae erga se bonitatis praedicandae

studio, ipsum non pudet afflictae fortunae

monimentum statuere in filiorum nominibus. Qui

ex obsouro et ignobili loco traducti sunt in sublime,

cuperent exstinctam esse originis suae notitiam, quia

sibi probrosam esse existimant. Sancto itaque

Ioseph pluri8 fuit divinae gratiae commendatio,

quam fucosa in futurum tempus nobilitas.

53. Et fhniti sunt septem anni. , lam prius in-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!