26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

347 COMMENTARIl

divisam a filiis Abrahae, propriam tamen habuit

sedem in eorum vicinia? Interim observandum

quoque est Dei consilium, quod Ismael, licet prope

fratres suos subsisteret, subductus tamen fuit in

suam stationem, ne mixtim cum illis ageret, sed in

conspectu, vel e regione. Porro iacendi vel quiescendi

verbum non restringi ad personam Ismaelis

satis clarum est.

19. Et istae generationes Ishac. Quia velut accidental

erat quod de Ismaelitis dixit Moses, nunc

ad praecipuum historiae contextum revertitnr, ut

scilicet ecclesiae progressus nobis describat. Ac

primo quidem repetit de uxore, sumptam fuisse ex

Mesopotamia. Sororem Laban Syri diserte vocat:

quia futurus erat socer Iacob, ac de eo multa dicturus

erat. Sed hoc in primis notatu dignum quod

refert primis annis sterilem fuisse Rebeccam. Postea

autem videbimus non tribus Tel quatuor, sed viginti

annis durasse eius sterilitatem, ut concepta sobolis

desperatio subitae benedictioni plus lucis afferret.

Sed nihil minus rationi consentaneum videtur quam

quod ecclesiae propagatio tam exigua lentaque fuit.

Abraham extremo senio ieiunum (ut videtur)

longae orbitatis solatium accepit, quod spem nominis

reliquit in uno tantum capite. Isaac provectae iam

aetatis, imo in senium devexae nondum pater est.

Ubi semen illud quod aequabit Stellas coeli? Quis

non illudere Deum putaret, quum inanes et solitarias

relinquit domos, quae secundum eius verbum

ingenti populo refertae esse debuerant. Verum in

ecclesia oportet impleri quod in Psalmo (Psal. 113,9)

habetur, quod laetam habitare faciat multorum filiorum

matrem, quae fuerat sterilis. Parva enim et

contemptibilis origo, lenti ot debiles progressus, propagationem,

quae postea spe et opinione maior sequitur,

clarius illustrant: ut sciamus coelesti virtute

et gratia non modis naturalibus ecclesiam nasci et

crescere. Fieri quidem potest ut Deus immodici

amoris excessum corrigere vel temperare voluerit in

Isaac: sed illa ratio in primis observanda, sanctum

semen e coelo donari, non communi naturae ordine

nasci oportuisse: ut ecclesiam non ex hominum

industria provenire, sed a sola Dei gratia manare

discamus.

21. Et oravit, etc. pro uxore sua. Sunt qui

vertant, praesente uxore, ac intelligunt hoc ideo

factum, ut ipsa quoque adderet suas preces, ut coniunctim

Deo supplicarent : sed altera versio simplicior.

Porro orandi studium testatur Isaac suivisse

se ideo liberis privari quod Deus non benedixisset.

Deinde foecunditatem peculiare esse Dei

donum. Tametsi enim sparsa et quodammodo effusa

fuit in totum humanum genus gratia gignendae

sobolis, quum vocem illam protulit Deus, Crescite,

et multiplicamini: ut tamen sciamus non fortuite»

nasci homines, varie gignendi gratiam distribuit.

3 IN GENESIN. 348

Isaae ergo quod in hominum arbitrio positum non

est, a Deo petendum esse agnovit. Iam vero non

vulgari fidei constantia praeditum fuisse apparet.

Quum illi notum esset Dei foedus, cupide, si quis

alius semen appetebat: non igitur tune demum illi

in mentem precari venit, quum spe sua per annos

fere viginti frustratus esset. Quanquam ergo Moses

uno tantum verbo dicit precibus a Deo sobolem

impetrasse : ratio tamen dictât continuas fuisse multorum

annorum preces. In eo relucet sancti viri

tolerantia, quod dum videtur frustra in aerem vota

fundere, orandi tamen ardorem non remittit. Sicut

autem Isaac nos suo exemplo ad orandi perseverantiam

instituit: sic etiam ostendit Deus nunquam

se ad vota fidelium surdas habere aures, licet in

longum tempus différât.

22. Et coMidebant se. Hic nova tentatio repente

exsurgit, quod se infantes in utero matris mutuo

collidunt. Oonflictus iste tantum moeroris affert,

matri ut mortem praeoptet. Neque mirum: nam

melius sibi fuisse cogitât centies mori quam horribile

in se illud edi portentum, ut gemini fratres in utero

suo inclusi, iam intestinum bellum gérèrent. Itaque

falluntur qui muliebri impatientiae tribuunt hanc

querimoniam, quae non tarn dolore vel cruciatu extorta

fuit quam monstri detestatione. Sensit enim

procul dubio conflictum hune non moveri naturaliter,

sed mon8trosum esse, et qui atrocem ac tragicum

aliquem exitum portenderet. Simul vero irae divinae

metum obrepere necesse fuit: sicuti fidèles

non subsistunt in sensu praesentis mali, sed ad causam

descendunt: atque ita apprehenso Dei iudicio,

expavescunt. Oaeterum tametsi initio graviusquam

par est turbatur, et in fremitum erumpens, modum

et temperiem non servat: paulo post tamen remedium

adhibet ac solatium dolori suo. Atque ita

suo exemplo nobis praescribit, dandam esse operam

ne in rebus anxiis nimium indulgeamus tristitiae,

vel caeca tormenta intus foventes, corda nostra

uramu8. Primos quidem motus cohibere difficile

est: verum priusquam impotentius se efferan^ eos

fraenare, et in ordinem cogère oportet. Ac in primis

a Domino petenda est moderatio: sicut hic

refert Moses ivisse Rebeccam ut Dominum consuleret,

quia scilicet nihil sedando animo suo aptius

fore censuit, quam si de consilio Dei facta certior,

sese ad eius obedientiam componeret. Quamvis

enim triste responsum, vel minus optabile daretur,

levamen simul aliquod a Deo propitio speravit in

quo acquiesceret. Sed hic emergit quaestio, qualiter

Rebecca Deum consuluerit. Multorum consensu

recepta opinio est, sciscitatam ex aliquo propheta

esse quidnam hoc esset monstri. Et videtur innuere

Moses aliquo profectam esse ut oraculum

audiret. Sed quoniam divinatio illa nihil habet

coloris, magis in divorsam partem inclino, quod se-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!