26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

621 COMMENTARIUS IN GENESIN. 622

aulicis opibus, quia sibi nihil melius esse ducebat

quam vilescere, ne eum terrena dignitas a regno

Dei separaret. Spreverat ante illecebras omnes quae

eius mentem occupare possent in Aegypto: nunc

ulterius progredi necesse habet, ut deposito honore

ad ignobilem statum descendat, filiosque suos a spe

successions ablactet. Seimus quam anxie laborent

alii, turn ne ipsi minuantur, turn ut integram fortunam

posteris relinquant: atqui Ioseph per annos

sexaginta hue tantum omnia studia impendit quomodo

se et suos in ordinem cogeret, ne sua cos

magnitudo a tenui grege Domini arceret. Denique

serpentes imitatus est, qui exuvias suas abiiciunt,

ut vetustate exuti, novum vigorem colligant. Vidit

abnepotes ex sua stirpe: cur non una cum liberis

crescit etiam sollicitudo ut illis prospiciat? Verum

nulla illi vel nobilitas vel opulentia tanti est quin

malit pastoritiae vitae addictos contemni ab Aepyptiis,

ac censeri in familia Israel. Caeterum in

numerosa sobole, vivo adhuc et superstiti Dominus

gU8tum aliquem suae benedictionis praebuit, unde

8pem liberationis conciperet. Nam inter tot tentationes

operae pretium fuit quibusdam subsidiis animari

et fulciri, ne succumberet.

24. Et dixit Ioseph fratribus suis. Primusne

an ultimus fratrum mortuus fuerit Ioseph, an pars

aliqua supervixerit, incertum est. Hie quidem Moses

sub fratrum nomine non solos germanos, sed

cognatos alios complectitur. Quosdam vero ex singulis

familiis primarios fuisse eius iussu vocatos

existimo, a quibus tota gens certior deinde fieret.

Quanquam autem alios quoque patriarchas idem

mandasse credibile est, quia omnium ossa pariter in

terram Chanaan delata sunt: specialis tarnen unius

Ioseph fit mentio ob duas causas. Nam quum

propter summam autoritatem coniecti essent in eum

omnium oculi, merito debuit illis praeire, et sollicite

cavere ne cui remoram iniiceret dignitatis suae

splendor. Secundo, magnopere ad exemplum interfuit,

cognosci a toto populo, eum qui regno Aegypti

secundus praeerat, posthabito tanto honore, gradu

suo fuisse contentum, ut tantum nudae promissionis

haeres foret.

Ego moriar. Perinde valet loquutio ac si iuberet

fratres suos bene sperare se mortuo, quia immortalis

sit Dei Veritas ; nam eos pendere non vult a sua

vel alterius vita, ut Deo ullum terminum praescribant,

sed patienter quiescere, donee opportunum

adveniat tempus. Unde autem haec tanta illi cer-

titudo, ut futurae redemptions testis sit ac sponsor,

nisi quod a patre sic edoctus fuerat? Neque enim

Deum ei apparuisse legimus, vel oraculum per

angelos e coelo fuisse allatum: sed quia oerto persuasus

erat Iacob doctorem et prophetam divinitus

fuisse creatum, qui foedus salutis apud se depositum

ad alios transmitteret, non minus secure in eius

testimonium recumbit quam si oblata fuisset aliqua

visio, vel angelos e coelo delapsos vidisset. Nisi

enim verbi auditus ad fidem nobis sufficiat, indigni

sumus quibuscum agat Deus, quern fraudamus suo

honore. Non quod fides ab hominibus pendeat,

sed quia per os hominum loquentem Deum audit,

et externa eorum voce patitur altius se deduci.

Deus enim quod per homines pronunciat, spiritu

suo obsignat in cordibus nostris. Ita neque alibi

quam in ipso fundata est fides: et tarnen hominum

praedicationi non deest suum pondus et réverentia.

Ita compescitur proterva eorum curiositas qui visionibus

inhiantes ordinarium ecclesiae ministerium

contemnunt, ac si absurdum foret: Deum, qui

olim patribus e coelo se ostendit, vocem e terra

emittere. Atqui si reputarent quam magnifiée

in filii unigeniti persona semel ad nos descendent,

non ita improbe appeterent coelum quotidie sibi

aperiri. Ut tarnen hoc taceam, quum videant

Ioseph, qui patribus hac in re inferior erat quod

nullius oraculi particeps, pietatis doctrina ab ipsis

imbutus fuerat, pari fide cum illis certare, nimis

ingrati sunt ac maligni si huius gratiae societatem

fastidiant.

25. Visitando visitabit Deus vos. His verbis

innuit quasi oblivione sepultos fore, quamdiu manebunt

in Aegypto. Et certe perinde fuit illud exsilium

ac si Deus tergum illis ad tempus obverteret.

Ioseph tarnen in eum mentis oculos intendere non

desinit: sicuti habetur apud prophetam, exspectabo

Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob

(Isa. 8, 17). Hic etiam locus clare docet quorsum

spectaverit tarn anxia sepulcri electio, nempe ut

redemptionis sigilluin foret. Postquam enim fiaelem

esse Deum asseruit, qui praestabit suo tempore quod

pollicitus est, continuo post fratres suos adiurat, ut

ossa sua transférant. Illae utiles erant reliquiae,

quarum aspectus clare personabat, hominum morte

minime exstinctum esse aeternum Dei foedus, in

quo Ioseph tuto quiescere iubet posteros. Nam

iusiurandum Dei adducere satis habet, ut de suo

exitu nihil dubitent.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!