26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

573 COMMENTAMÜS IN GENESIN. 574

compensationis offerre. Praefantur autem nihil sibi

esse ad manum, ideoque actum esse de sua vita,

nisi agros emere veut Ioseph, atque ut misericordiam

eliciant, iterum rogant cur sineret ipsos mori,

adeoque agros ipsos. Haec enim est mors terrae,

quum deseritur eius cultura, ut in vastitatem redacta,

nihil amplius proférât.

20. Et emit Ioseph omnem terrain. Hic vero

crudelis et inexplebilis avaritiae cumulum esse

quispiam putaret, quod miseris agricolis Ioseph

agros etiam eripit, ex quorum proveDtu regnum

aluerant. Sed iam prius ostendi, nisi damnare libeat

quodvis emptionum genus, non esse cur factum

Ioseph culpetur. Si quis dicat abusum esse ipsorum

inopia, hoc unum ad excusationem sufficit, quod

nullae eius insidiae, nulla circumventio, nulla vis,

nullae minao ad hanc necessitatem compulerunt

Aegyptios. Ouravit bona fide, parique industria regis

negotium: imperio functus est sine violentis

edictis. Urgente fame licuit vénale exponere triticum

tarn divitibus quam pauperibus: pecora deinde non

minus emere licuit: nunc ad extremum cur fas non

esset iu8to pretio agros regi acquirere? Hue accedit

quod nihil extorquet, sed ex eorum postulato cum

ipsis transigit. Fateor quidem non promiscue sumendum

esse quidquid offertur: nam si durior promit

nécessitas, qui earn quovis modo cupit effugere ad

iniquas pactiones descendet. Ergo quum quis ad se

fraudandum nos invitât, non ideo protinus sumus

exousabiles: sed ego Ioseph non hoc tantum colore

defendo, quod ultro illi suos agros detulerint Aegyptii,

qui vitam quavis mercede redimere parati fuissent:

hoc dico, simul debere expendi, servatam ab eo

fuisse aequitatem, quamvis nihil illis residuum fecerit.

Durior fuisset conditio si fuissent addicti in

perpetuam servitutem: nunc libera corpora illis concedit,

ac tantum de agris paciscitur, quos forte maior

pars populi a pauperibus emerat. Si vestibus nudaret

quos frumen to pascit, hoc esset oblique et

lente eos iugulare. Quid enim interest, famene an

frigore hominem mori cogam? Ioseph autem Aegyptiis

ita succurrit ut in posterum liberi sint, et suo

labore mediocrem victum comparent. Quamvis enim

sedes permutent, omnes tarnen creantur regis villici :

neque agros tantum, sed instrumenta quae emerat,

illis remittit Ioseph. Unde apparet quam potuit

clementiam ipsum adhibuisse ad eos lerandos. Interim

caveant qui nimis ad rem sunt attenti, ne

falso praetexant exemplum Ioseph: quia certum est,

vitiosos esse coram Deo contractus omnes qui ad

caritatis regulam non formantur: et aequitate ilia,

quae intus nobis arcano naturae sensu dictator,

sic agendum esse cum aliis ut nobiscum agi volumus.

21. Et populum transire fecit ad wrbes. Acerba

quidem fuit haec transportatio : verum si reputamus

quanto satius fuerifc alio migrare, ut liberi coloni

essent, quam glebae affixos ad serviles operas mancipari

: nemo non fatebitur tolerabile, imo humanum

fuisse hoc imperium. Si coluisset quisque agrum

suum ex more, gravis visa esset tributi exactio.

Mediam ergo rationem excogitat Ioseph, quae novum

et insolitum onus mitiget, novos agros, imposito tribute,

assignans. Exponi etiam aliter posset hie locus,

quod Ioseph omnes agricolas transire in civitates

fecerit, ut illic acciperent annonam, et publicas

tabulas conficerent. Si placeat hie sensus, quod

olim distincta fuit Aegyptus in provincias, quae

postea vocatae sunt vo/uoi, probabile erit hinc ductam

fuisse originem. Et certe tarn regi privatim quam

communiter toti populo damnosa haec traductio

fuisset, quod peritiam et usum in novas sedes afferre

non poterant. Quia tarnen res non est magni momenti,

et ambigua est verbi significatio, in medio

relinquo.

22. Tantummodo terram sacerdotum. Excepti a

communi lege fuerunt sacerdotes, quod rex: illis demensum

praeberet. Dubium quidem est fueritne

praesentis necessitatis hoc subsidium, an solitus

fuerit eos suo sumptu alere: sed quia de eorum

agris meminit Moses in illam coniecturam potius

inclino, quod quum prius essent locupletes, quia

sterilitas illis quoque suum reditum abstulerat, privilege

eos rex ornaverit : hinc factum est ut immunes

eorum agri manerent. Quanquam de statu

illius terrae multa sine iudicio fabulantur veteres

historici. Quod tarnen dicunt agricolas exigua mercede

contentos, regi et sacerdotibus serere et metere,

nescio an ex hac lege Ioseph profectum sit:

sed illis omissis, magis ad rem pertinet notare quod

Moses diserte testatum esse voluit, nempe profano

regi singulare fuisse studium divini cultus, dum

sacerdotes gratis aluit, ut eorum agris et facultatibus

parceret. Nempe hoc nobis speculum ponitur

ante oculos in quo cernamus infixum esse hominibus

pietati8 sensum: quem prorsus delere nequeunt.

Quod tales aluit sacrificos Pharao, qui suis imposturis

dementabant populum, non minus pravae

quam stultae superstitionis fuit: hoc tarnen per

se consilium laude dignum fuit, quod Dei cultum

iacere passus non est : quod brevi futurum erat

si fame deficerent sacerdotes. Unde colligimus quam

sedulo cavendum sit, ne praepostero zelo quidquam

tentemus: quia nihil proclivius est in tanta naturae

humanae corruptela quam ut religio in frivolas nugas

degeneret. Oaeterum quia ex recto principio

manavit inconsiderata haec devotio (ut loquuntur),

quid nostris principibus agendum est qui Christiani

censeri volunt? Quum adeo sollicitus fuerit Pharao

de suis sacrificis, ut in suum et totius regni exitium

aleret, ne erga fictitios deos esset impius:

quantum sacrilegium est, ab his negligi legitimus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!