26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

267 COMMENTARIUS IN GENESIN. 268

Et venerunt duo cmgeli in Sedom. Quaeritur

cur unus ex tribus angelis subito dispareat, duo

tantum in Sodomam veniant. Iudaei (ut sunt audaces

in comminiscendis fabalis) unum venisse nugantur

ad perdendum locum: alterum, qui Lot servaret.

Verum ex contextu Mosis apparet illud esse

frivolum: quia ambos videbimus liberationis fuisse

ministros. Simplicius est quod prius adduxi, hoc

fuisse Abrahae peculiaris gratiae loco concessum, ut

Deus non modo e media angelorum turba duos ad

eum mitteret, sed familiarius se illi patefaceret in

filio suo. Unus enim (ut vidimus) principem locum,

ut dignitate superior, obtinuit. Quanquam .autem

Christus semper fuit mediator, quia tarnen magis

obscure ipsi Lot patefactus quam Abrahae, tantum

duo angeli Sodomam venerunt. Quod Moses narrât

, Lot circa vesperam in porta urbis sedisse,

multi ex quotidiano more fecisse contendunt, ut

hospites ad se i-eciperet: Quia tarnen causam subticet

Moses, illud pro certo asserere temerarium foret.

Fateor quidem non sedisse üt ignavi homines

soient: sed non minus probabilis est coniectura, venisse

obviam suis pastoribus, ut cogendis pecoribus

adesset. Hospitälern quidem fuisse clare demonstrat

tarn comis invitatio quae a Mose describitur: cur

tarnen substiterit tunc in porta urbis, incertum est:

nisi quod benefaciendi occasionem praetermittere

noluit, quum oblati essent hospites, quibus impendere

officia sua posset. Reliqua petantur ex proximo

capite.

2. Nequaquam, sed in platea. Non statim assentiuntur

angeli, quo melius sancti viri affectum

explorent. Neque enim praebendae tantum coenae

causa domum eos erat ducturus, sed ut a civium

vi et iniuriis tuendos susciperet. Perinde ergo

agunt angeli, ac si tutum esset in via publica dormire:

atque ita perditam totius populi nequitiam

scire se dissimulant. Nam si ideo clauduntur urbium

portae ut ferarum hostiumque incursus arceatur,

quam indignum est atque absurdum gravioribus

periculis intus esse expositos qui illic degnnt? Ergo

ad exaggerandum populi scelus ita loquuntur angeli.

Lot autem angelos cogendo ad se venire, ut a communis

gentis petulantia eos protegat, melius ostendit

quantae sibi curae sint hospites, ne quid probri

aut iniuriae patiantur.

3. Et fecit eis convivium. Hoc verbo et aliis

sequentibus notât Moses angelos solito lautius fuisse

tractates: neque enim sic Lot cum omnibus indifferenter

agebat. Sed quum ex dignitate oris et habitus

coniiceret homines esse non gregarios, placentas

coxit, et liberale paravit convivium. Iterum

dicit Moses angelos comedisse: non quod haberent

opus, sed quia coelestis naturae manifestandae nondum

maturum erat tempus.

4. Antequam dormirent. Hic in uno facinore

Moses vivam Sodomae effigiem ante oculos proponit.

Hinc enim perspicuum est quam diabolicus in

omne nefas fuerit eorum consensus, quod tarn facile

omnes ad teterrimam obscoenitatem conspirant.

Quanta fuerit improbitas et protervia, inde patet,

quod quasi exercitu collect», hostiliter ad obsidendam

domum Lot insurgunt. Quam caeca et immanis

libido, quod sine pudore brutorum animalium instar

concursant? quanta ferooia et crudelitas quod contumeliose

minantur sancto viro et extrema quaeque

intentant? Hinc etiam colligimus, non uno tantum

vitio laboras8e, sed proiectos fuisse ad omnem peccandi

audaciam, ut nullus illis pudor reliquus fuerit.

Et Ezechiel (sicut nuper retulimus) scite commémorât

a quibus malorum initiis in extremam turpitudinem

defiuxerint (Ezec. 16, 49). Eodom etiam

pertinet quod dicit Paulus (Rom. 1, 18), Deum

ulcisci hominum impietatem, quum eos in tantam

caecitatem proiicit ut per nefandas Iibidines vagentur,

et dedecore afficiant sua corpora. Ubi autem

excu8so pudore laxata sunt fraena libidini, foedam

et immanem barbariem mox sequi necesse est, ac

multas scelerum species simul misceri, ut fiat plus

quam deforme chaos. Quod si Sodomitas oppressit

tarn severa Dei ultio, ut furore excaecati, fiagitiis

omnibus se prostituèrent: nobiscum certe vix mitius

agetur, quorum eo minus excusabilis est impietas,

quo clarius Dei Veritas nobis patefacta fuit.

A puero usque ad senem. Multa subticet Moses

quae lectori ultro venire in mentem possunt: quale

est quod non meminit a quibus concitata fuerit

multitudo. Verisimile autem est quaedam fuisse

flabella : sed tamen hinc perspicimus quam voluntarii

ad patrandum scelus fuerint, qui velut signo dato

statim conveniunt. Ostendit etiam quam nullus

fuerit pudor apud eos residuus: quia nee senes retinuit

ulla gravitas, nee pueros modestia quae illam

aetatem decet: denique abolitam fuisse omnem honesti

curam, perversumque naturae ordinem significat,

quum dicit, a puero usque ad senem convolasse

ab extremis urbis partibus.

5. Ubi sunt viri. Tametsi in animo habebant

turpi ter hospitibus ad praeposteram libidinem abuti,

verbo tamen aliud obtendunt. Quasi enim peccaverit

Lot, dum homines incognitos in urbem admisit

cuius ipse erat inquilinus, iubent ipsos coram

produci. Quidam, Cognoscere exponunt rem habere,

atque ita verterunt graeci interprètes. Sed ego

alio sensu positum esse hoc verbum arbitror: ac si

dicèrent: Volumus scire quosnam tu hospites in

urbem nostram inducas. Scriptura enim rem pudendam

modeste hoc verbo notare solet. Petulantius

ergo de nefando concubitu loquuti essent Sodomitae:

verum tegendae suae nequitiae causa, hie

imperio8e cum sancto viro expostulant, quod ausus

fuerit recipere homines ignotos. Hie tamen oritur

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!