26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

137 COMMENTARIt

fuisse tradidit, et Hieronymus suo quoque tempore

residua mansisse, verumne sit, in medio relinquo.

6. In fine quadraginta dierum. Hino coniieere

licet quanta anxietate constrictum fuerit sancti viri

pectus. Postquam in solido loco aroam haerere senserat,

non tarnen ante diem quadragesimum audet

fenestram aperire: non quod exanimis torperet: sed

quod tarn formidabile vindictae Dei exemplum

tanto eum metu, simul et moerore percusserat, ut

omni consilio destitutes in arcae suae latibulo tacitus

quiesceret. Tandem corvum emittit, a quo certius

indicium siccatae terrae accipiat. Sed oorvus

nonnisi foedas paludes cernens, oircumvolitans receptum

statim quaerit, Nee vero dubito quin de

industrià corvum elegerit Noah, quern sciebat cadaverum

odore allici posse, ut longius evolaret, si

iam animalibus patuisset terra: atqui corvus obvolitans,

non longius discedit. Miror autem unde

negatio, quae in hebraico Mosis textu non habetur,

in graecam et latinam versionem obrepserit:

quum sensum prorsus mutet. Inde nata est fabula,

retentum fuisse corvum inventis cadaveribus, ut

hospitem suum negligeret. Postea sequutae sunt

futiles allegoriae: ut semper nugari appétit hominum

curiositas. Atqui primo egressu columba imitata

est corvum, quia revolavit in arcam, deinde

ramum olivae in rostro suo attnlit: tertio, quasi

manumissa, libero coelo et libera terra fruitur. In

ramo olivae quidam philosophantnr : quia pacis

insigne erat apud veteres, sicut laurus viotoriae.

Sed potius existimo, quod olea non nascatur in

montibus, nee valde procera sit arbor, Dominum

dédisse aliquod signum servo suo unde colligeret

amoenas regiones et feraces bonarum frugum iam

aquis purgatas esse. Quia Hieronymi yersio habet,

ramum fuisse virentibus foliis, qui putarunt diluvium

coepisse mense Septembri, opinionis suae

confirmationem inde sumunt. Atqui verba Mosis

nihil tale sonant. Et fieri potest ut Dominus,

volens Noah animam recreare, columbae ramum

obtulerit, qui sub aquis non prorsus emarcuerat.

15. Loquutus est autem Deus ad Noah. Etsi

non parum expavefactus erat Noah Dei iudicio,

laudatur tarnen hac in parte eius tolerantia quod

terrain habens ante oculos, quae domicilium offerret,

non audet tarnen exire. Nimiae timiditati, atque

etiam ignaviae hoc tribuerent profani homines:

sed sancta est timiditas, quae ex fidei obedientia

nascitur. Sciamus ergo sancta modestia retentum

fuisse Noah, ne sibi frui permitteret naturae beneficio,

donee praeeuntem haberet Dei vocem. Paucis

quidem verbis hoc perstringit Moses: sed ad rem

ipsam attendere convenu. Sponte autem hoc in

mentem venire omnibus debet, quantae virtutis

fuerit, post incredibile unius anni taedium, ubi diluvium

cessavit, et illuxit nova vita, non tarnen ex se-

! IN GENESIN. 138

pulchro pedem movere sine mandato Dei. Ita videmus

continuo fidei tenore obsequutum esse Deo

sanctum hominem: quia Deo iubente ingressus erat

arcam, illic continetur donee exitum Deus patefaciat:

et in suo foetore iacere mavult quam liberum

spiritum colligere, donee migrationem suam

sentiat placere Deo. In rebus etiam minutis hanc

moderationem nobis scriptura commendat, ne quid

tentemus nisi certa conscientia. Quo minus in seriis

negotiis ferenda est hominum temeritas, si Deo inconsulto

facere sibi concédant quod visum est.

Non est quidem exspectandum ut specialibus oraculis

in singula momenta pronunciet Deus quid

facto opus sit: pendere tarnen nos ex ore eius decet,

ut certo persuasi simus nihil nos aggredi nisi eius

Terbo consentaneum. Petendus est etiam spiritus

prudentiae et consilii, quo nunquam eos destituit

qui se dociles et morigeros eius mandatas praebent.

Hoc sensu refert Moses Noah egressum esse ex

area, postquam coelesti oraculo fretus cognovit novam

sibi habitationem in terra dari.

17. Crescant, multiplicenturque. His verbis erigere

voluit Dominus animum Noah, ut confideret

servatam fuisse in area sobolem, quae ad totum

mundum replendum excresceret. In summa, promittitur

ipsi Noah mundi reparatio: ut sciat mundum

in area fuisse inclusum, nee perpetuam fore,

cuius conspectu exanimis concidere poterat, solitudinem

ac vastitatem.

20. Aedificavit altare Domino. Sicut multis documenti8

obedientiam suam testatus fueratNoah, sic

gratitudinis suae specimen nunc edit. Docet autem

hie locus instituta fuisse ab initio sacrificia in hunc

finem, ut se homines talibus exercitiis ad celebrandam

Dei bonitatem, et gratias Uli agendas assuefacerent.

Sufficeret quidem Deo nuda linguae confessio,

imo tacita agnitio cordis: sed scimus quam

multis incitamentis indigeat nostra pigrities. Ergo

quum olim sancti patres suam erga Deum pietatem

sacrificiis professi sunt, minime supervacuus fuit

eorum usus. Adde quod semper illis ante oculos

symbola proponi oportuit, quibus admonerentur nihil

sibi esse cum Deo absque mediatore. Nunc

Christi exhibitio umbras illas veteres sustulit.

Quare adminioulis utamur quae Dominus praescripsit.

Porro quum dico sacrificia celebrandis Dei

beneficiis in usu fuisse Sanctis patribus, de una

tantum specie loquor: nam haec oblatio Noah pacificis

respondet ac primitiis. Sed hie quaeritur quo

instinctu obtulerit Noah Deo sacrificium : quia nullum

habebat mandatum. Respondeo, quamvis diserte

non exprimat Moses Deum iussisse ut id faceret,

posse tarnen ex consequentibus certum iudicium

fieri, adeoque ex toto contextu, subnixum fuisse

Noah Dei verbo, eiusque mandato fretum, cultum

hunc praestitisse, quern illi placere indubie sciebat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!