26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

437 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 438

bruto impetu ferantur. Imperiosus et ferox erat

Esau, matris quoque reverentiam excusserat, et se

vieissim sciebat illis esse exosum: uxores assiduas

pugnas movebant: durum illi ac molestum erat

filii familia8 personam senili iam aetate agere: nee

enim superbi homines liberi sibi videntur quum

quis supra eos eminet. Ergo ut solutus alienis

legibus degeret, seorsum a patre degere maluit: ae

tali illecebra inescatus est, ut promissae baereditatis

immemor, locum fratri suo relinqueret. Divinitus

autem id factum esse dixi: quemadmodum per

Malachiam (1, 3) Deus ipse pronunciat, fuisse

banc quasi relegationis speciem quod in montem

Seir deduetus est Esau. Etsi enim sponte migravit,

arcano tarnen Dei consilio terra illa privatus est,

quam tantopere appetierat. Praesenti vero dominandi

cupidine illectus, in delectu caecutiit, quum

terra Seir montosa et aspera, minusque fertilis et

amoena esset. Porro celebrem virum fuisse apparet,

qui nomen regioni ex suo nomine imposuit: quanquam

verisimile est, terramEdom dici per prolepsin

a Mose, quae deinde ita vocari coepit. Quaeritur

iam unde reseiverit Iacob fratrem suum in illa

parte habitare. Quanquam pro certo nihil assero,

probabilis tarnen est coniectura fuisse a matre admonitum:

neque enim in tanta servorum copia

defuit fidelis nuncius. Et facile ex verbis Mosis

colligitur, antequam terram ingressus esset Iacob,

de novo fratris domicilio seivisse id quod erat.

Seimus autem multa eius generis a Mose fuisse

omissa quae lectoribus facile in mentem venire

possunt.

4. Sic dicetis domino meo. Narrât hic Moses

quam anxius fuerit Iacob in placando fratre. Supplex

enim ista deprecatio nonnisi ingenti ac diro

oruciatu extorta fuit. Sed videtur absurda esse

submissio, qua dominium illi defert, pro quo usque

ad vitae discrimen certaverat. Si enim prjmogenitus

est Esau, quid sibi residuum facit Iacob? quorsum

attinuit tantum sibi accersere invidiae, tot

subire discrimina, et tandem viginti annorum exsilio

multari, si nunc se fratri subiieere non récusât?

Respondeo, quod dominium temporale concedit,

hinc nihil decedere arcanae benedictionis iuri. Seit

effectum divinae promissionis adbuc esse suspensum :

ergo spe futurae haereditatis contentus, in praesentia

non dubitat fratrem sibi honore praeferre, ac

se profiteri eius servum. Nee vero in his verbis

quidquam fictum fuit, quia paratus erat fratrem

humeris portare: modo ne ius futuri temporis, quod

adhuc erat absconditum, perderet.

5. Sunt mihi boves. Non iactantiae causa suas

divitias praedicat Iacob, sed ut hoc modo ad humanitatem

flectatur Esau. Nimis enim turpe ac

pudendum fuisset, qui in longinqua terra per Dei

gratiam ditatus fuerat, immaniter fugare. Adde

quod futurae aemulationi ansam praecidit: nam si

inanis ac famelicus venisset, poterat Esau ex dispendii

sui metu novam indignatione,m concipere.

Testatur ergo Iacob se non venire ut fratris substantiam

sugat, vel ditetur cum fratris iactura, ac

si dixi8set: Salva sit tibi haereditas terrena: ius

enim tuum per me non minuetur: tantum me sinas

vivere. Hoc exemplo monemur qualiter fovenda sit

nobis pax cum improbis. Non prohibet quidem

Dominus quin ius nostrum tueamur, quoad permittent

ad versarii: sed iure nostro potius cedendum#est,

quam ut certamen oriatur nostra culpa.

6. Et reversi sunt nuncii. Esau benevolentiae

causa progreditur obviam fratri suo: sed Iacob reputans

immanem eius ferociam, inflatos spiritus, ac

truces minas, nihil bumanum ab eo exspectat. Et

Dominus servi sui animum tali anxietate, licet de

nihilo, ad tempus premi voluit, ut precandi fervorem

magis accenderet. Scimus enim quale in hac

parte frigus generet seouritas. Ergo ne fides, nullis

stimulis excitata, in nobis torpeat, multa saepe nos

timere patitur Deus quae timenda non sunt. Nam

quamvis vota nostra praeveniens occurrat malis

nostris, remédia tarnen occultât, donee fidem nostram

exercuerit. Interea notandum est, filios Dei nunquam

poliere tarn robusta constantia, quin simul

carnis infirmitas in illis se prodat. Nam qui fiduciam

imaginantur omni timoré vacuam, nunquam

gustarunt quidnam sit vera fides. Non enim se in

nunc finem Dominus nobis adfore promittit, ut

periculorum sensu exuat: sed ne praevaleat metus,

et nos desperatione obruat. Adde quod nunquam

omni ex parte solida est nostra fiducia, ut pravas

dubitationes et vitiosos metus repellat, sicuti optandum

foret.

7. Et divisit populwm. Refert Moses, Iacob ex

re praesenti cepisse consilium. Familiam enim in

duas turmas dividens, àncillas priore loco statuit,

ut primum insultum, si ita necesse sit, sustineant:

uxores vero libéras longius a periculo subducit.

Atque hinc quidem colligimus, non ita expavefactum

fuisse Iacob quin res suas componeret. Scimus ubi

panicus terror occupât animos, nihil suppetere consilii,

sed velut exanimes stupere qui rebus suis

prospicere deberent. Ergo ex fidei spiritu hoc

manavit, quod aliquam distantiam interposuit Iacob

inter duas familiae suae partes, ne si qua instaret

clades, totum saltern intercideret ecclesiae semen.

Nam hoc consilio dimidiam partem mactationi obtulit,

ut ad reliquos superstites tandem perveniret

haereditas promissa.

9. Deus patris mei Abrdliae. Rebus suis, ut

praesens suadebat nécessitas, dispositis, iam ad preces

se convertit. Testis autem est haec praecatio,

non fuisse tanto metu oppressum sanctum virum,

quin victrix emergeret fides. 'Neque enim dubi-

28*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!