26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

309 COMMBNTARIÜS IN GENESIN. 310

ideo transféra Puteum iurisiurandi. Alii vertunt

Puteum Septem. Sed Moses aperte a iurando deducit:

nee refert quod a ratione grammatica paulum

discedit pronunciatio quae in nominibus propriis adeo

curiose non observatur: et certe etymologiam non

restringit Moses ad puteum, sed totum foedus complectitur:

quanquam non repugno quin Moses ad

septenarium numerum alluserit.

33. Et plantavit Abraham nemus. Hinc apparet

plus requietis datum fuisse Abrahae post initum

foedus quam hactenus habuerat: nunc enim arbores

plantare inoipit, quod tranquillae fixaeque habitationis

signum est: neque enim prius legimus vel

arbustum unum plantasse. Quare videmus ut mutata

in melius fuerit eius conditio: quia statariam

vitam (ut ita loquar) agere lieuit. Quod dicitur,

Invocasse nomen Iehovae, ita interpretor, de integro

instituisse solennem eultum Dei, quo suam gratitudinem

testatam faceret. Ergo Deus postquam circumduxerat

servum suum per continuas ambages,

aliquid relaxationis sub extremum senium illi dedit.

Atque ita cum fidelibus suis interdum agit, ut

varus procellis iaetatos respirare tandem sinat.

Quantum ad Dei invocationem, seimus Abraham

quoeunque venerat, nunquam cessasse ab hoc pietatis

officio. Nee vero periculis deterritus est quin

se veri Dei eultorem profiteretur quum hoc nomine

vicinis invisus foret. Verum prout aueta illi erat

habitandi commoditas, in profitendo Dei eultu animum

collegit. Et quia sub regis tutela securius

iam degebat, forte ex professo testari voluit hoc se

Deo aeeeptum ferre. Et hac de causa videtur

adscriptum epitheton, Dei aeterni : ao si diceret Abraham,

se non transiisse in fidem regis terreni, nee

se novo foederi confidere, ut a Deo aeterno discederet.

(Dur Dei eultum invocationis nomine per

syneedochen deBignet Moses, alibi exposui. Postremo

hie dicitur peregrinatus esse Abraham in ea terra

ubi tarnen statum domicilium habebat: ut sciamus

animum eius non sic defixum fuisse in ilia quiète,

quin semper expenderet quod prius audierat ex ore

Dei, se fore inquilinum cum posteris usque ad annos

quadringentos.

OAP. XXII.

1. Et fuit, post haec Deus tentavit Abraham, et

dixit ad eum: Abraham, qui dixit: Ecce ego. 2. Et

dixit: ToUe nunc filium tuum, unicum tuum, quem

düexisti Ishac, et vade ad terram Moriah, et offer

eum ibi m holocaustum super unum e montions quem

dixero tibi. 3. Et surrexit Abraham mane, et stravit

asinum suum, et cepit duos pueros suos secum, et

Ishac filium suum: etsciditïignahoîocausti: et surrexit,

perrexitque ad locum quem dixerat ei Deus. 4. Die

tertia îevavit Abraham oculos suos, et vidit locum

procul. 5. Et dixit Abraham ad pueros suos: Manete

hic cum asino: et ego et puer pergemus usque illuc,

et adorabimus, revertemurque ad vos. 6. Et accepit

Abraham ligna holocausti, et posuit super Ishac filium

suum, et accepit vm manu sua ignem et gladium, et

perrexerunt ambo pariter. 7. Dixit autem Ishac ad

Abraham patrem suum, dixit, inquam: Pater mi. Et

dixit: Ecce ego fili mi. Et dixit: Ecce ignis et ligna,

et ubi pecus in holocaustum? 8. Et dixit Abraham:

Deus prospiciet sibi pecudem in holocaustum, fui mi.

Itaque perrexerunt ambo pariter. 9. Et venerunt ad

locum quem dixerat ei Deus: et aedificavit ibi Abraham

altare, et ordinavit ligna, et ligavit Ishac filium

suum, et posuit eum super altare super ligna. 10. Et

misit Abraham manum suam, et accepit gladium ut

iugularet filium suum. 11. Et clamavit ad eum angélus

Iehovae de coelo, et dixit: Abraham, Abraham.

Et dixit: Ecce ego. 12. Et dixit: Ne extendas manum

tuam in puerum: et ne facias ei quidquam: quia

nunc cognovi quod Urnes Deum, nec prohtbuisti filium

tuum unicum a me. 13. Tune Ievavit Abraham oculos

suos, et vidit, et ecce aries post eum detentus in perplexitate

spinarum comibus suis: et perrexit Abraham,

et accepit arietem, obtulitque eum in holocaustum pro

filio suo. 14. Et vocavit Abraham nomen loci ipsius,

Iehova videbit: ideirco dicitur hodie: In monte Iehova

videbit. 15. Et clamavit angélus Iehovae ad Abra-r

ham secundo e coelo. 16. Et dixit: Per me iuravi,

dixit Iehova, certe pro eo quod fecisti rem hanc, et

non prohibuisti filium tuum unicum tuum: 17. Quod

benedicendo benedicam tibi, et multiplicando multiplicabo

semen tuum sicut Stellas codi, et sicut arenam

quae est iuxta litus maris: et haereditabit semen tuum

portam inimicorum suorum. 1.8. Et benedicentur m

semine tuo omnes gentes terrae, eo quod obedivisti voci

meae. 19. Postea reversas est Abraham ad pueros

suos, et surrexerunt, perrexeruntque pariter m Beersébah,

et habitavit Abram in Beer-sebah. 20. Et fuit,

post haec nunciatum fuit ipsi Abraham, dicendo: Ecce,

peperit Milchah etiam ipsa filios Nachor fratri tuo.

21. Hus primogenitum suum, et Buz fratrem eius, et

Cemuel patrem.Aram. 22. Et Chesed, et Easo, et

Pïldas, et Idlaph, et Bethuel: 23. Et Bethuel genuit

Bibcah: octo istos peperit Milchah ipsi Naclior fratri

Abraham. 24. Et concubina eius, cuius nomen Beumah,

peperit etiam ipsa Tebah et Gaham, et Thahas,

et Mahachàh.

1. Et fuit. Caput hoe historiam in primis memorabilem

continet. Quamvis enim toto vitae cursu

mirifica fidei et obedientiae documenta ediderit

Abraham: nullum tarnen praestantius excogitari

potest quam filii immolatio. Aliae enim tentationes

quibus eum Dominus exercuerat, ad eum mortifi-

20*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!