26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

401 COMMENTARIUS IN GENESIN. 402

ille fletus: quia partim gaudio, partim memoria domus

paternae, humanoque affectu in lacrymas

erumpit.

13. Et narravit ipsi Laban omnia haec. Quum

priu8 vidisset Laban unum ex servis Àbrahae non

vulgari opulentia refertum, sinistra de nepote opinio

statim illi venire in mentem potuit. Ergo necesse

fuit sancto Iacob discessus sui causas exponere, et

cur in illo contemptibili habitu dimissus esset. Et

credibile est a matre fuisse edoctum, quibus indiciis

ac notis fidem suaè cognationis faceret. Ideo exclamât

Laban: Vere os meum et caro mea es, signifieans

satis sibi esse factum: ac signis minime dubiis

persua8um se adduci ut Iacob agnoscat nepotem.

Haec notitia eum ad humanitatem inclinât.

Nam hoc dictât naturae sensus, ut qui sanguine

coniuncti sunt alii alios iuvare studeant. Quanquam

autem arctius est inter cognatos vinculum, latius

tarnen patere debet nostra benignitas, ut se ad totum

humanuni genus diffundat. Quod si inter se

ultro citroque coniuncti sunt omnes Adae filii, multo

«fficacior esse debet spiritualis cognatio, quam Deus

inter fidèles conciliât, et qua nullum est sanctius

mutuae benevolentiae vinculum.

14. Et habitavit cum eo mensem integrum. Quanquam

non dubitat Laban quin Iacob suus ex sorore

sit nepos, eius tarnen mores unius mensis decursu

explorât. Deinde cum eo de mercede transigit.

Hinc autem colligitur sancti viri probitas, quod

ignavus non fuit apud avunculum, sed se honestis

laboribus exercuit, ne gratis in otio alienum panem

ederet: ut fateri cogatur Laban, ei praeter victum,

mercedi8 aliquid deberi. Quum dicit: Numquid,

quoniam frater meus es, servies mihi gratis? potest

duplex esse sensus: Vel quod nimis absurdum sit

ac iniurium, fraudare iusta mercede propinquum,

cuius maior habenda sit ratio quam extranei cuiuslibet:

vel, quod sub colore propinquitatis nolit gratuitas

operas exigere. Haec secundà expositio melius

quadrat: sicuti etiam fere omnium consensu recepta

«st. Nam uno contextu legunt: An quia tu frater

meus -es, ideo servies gratis? Porro notandum est

quorsum haec narrantur a Mose. Nam primo

summa àequitas nobis proponitur in Laban, sicuti

hic sensus fére omnium mentibus ingenitus est,

Iustitiam mutuo colendam esse, donee alio ipsos

abstrahit caeca cupiditas. Et Deus aequitatis iudicium

insculpsit hominum naturae, ut prorsus excusatione

careant quicunque immodico privati commodi

studio ab ea regala déclinant. Sed paulo post,

ubi ad rem ventum est, Laban huius aequitatis

oblitus, tantum quid sibi utile sit cogitât. Notabile

certe exemplum: nam raro in generalibus principiis

errant homines, ideo fatentur uno ore ius suum

cuique reddendum. Simul autem atque ad propria

Tiegotia descendunt, excaecat eos perversus sui amor I

Calvini opera. Vol XXIII.

vel saltern tales nebulas obducit ut in contrariam

partem ferantur. Quare discamus fraenum nobis

iniicere ne propria utilitas ad o"pprimendam iustitiam

praevaleat. Atque hinc natum est proverbium,

neminem in sua causa idoneum esse iudicem: quia

singuli plus quam par est sibi addicti, quid rectum

sit obliviscuntur. Quare rogandus Deus ut affectus

nostros spiritu recti iudicii temperet ac cohibeat.

Quod ox compacto agere vult Laban, ad vitandas

lites et querelas valet. Notum est vetus illud dictum:

Legitime agendum esse cum amicis, ne legitime

agere postea cogamur. Undo enim tot strepitu8

foreuses, nisi quod quisque plus aequo erga se

überaus, in alios est restrictior: ideo certis pactionibus

opus est ad concordiam fovendam, quae iniquitatem

hinc inde praeveniant.

18. Serviam tibi septem annos. Momento se

prodit iniquitas Laban. Turpis etiam barbaries est,

quod filiam suam mercedis loco permutât cum

operis Iacob. Nam haec quaedam est venditionis

species. Potius debuerat non modo filiae dotem

consignare, sed liberalius agere cum futuro genero.

Atqui affinitatis praetextu laboris cum mercede

fraudât, quod prius iniustum esse confessus est.

Clare ergo perspicimus quod prius attigi. Quamvis

ex utero matris generalem iustitiae notitiam habeant

homines, simul tarnen ac eorum utilitas in

medium prodit, re ipsa iniustos esse, nisi Dominus

eos spiritu suo reformet. Neque enim hie rarum

aliquid vel insolitum refert Moses, sed quod fere

semper accidit. Etsi enim filiae ad quaestum non

prostant, plerosque tarnen sic transversos agit lucri

cupiditas, ut prostituant honorem suum, animasque

vendant. Gaeterum quod in amorem Rachel magis

propensus fuit Iacob, sive quia propter lippitudinem

minus formosa erat Lea, sive quod sola oculorum

gratia placebat, quum Rachel formae elegantia omni

ex parte excelleret, non est penitus vitio tribuendum.

Videmus enim ut naturaliter arcanus quidam

affectus amores conciliet. Tantum cavenda est

intempéries, et quidem eo diligentius, quod difficile

est eiusmodi affectus fraenare, ne ad suffocandam

rationem lasciviant. Ergo qui formae elegantia

ducetur in appetenda uxore, non simpliciter peccabit,

modo semper emineat ratio quae in ordinem et

obsequium amoris lasciviam cogat. In eo tarnen

forte peccavit Iacob, quod nimium sibi indulgens,

cum primogenitae iniuria Rachelem natu minorem

sibi dari petiit: imo etiam quod oculos suos sequutus

minoris quam decebat fecit virtutes Leae: haec

enim nimia vitiosa est intempéries, quum sibi quis

uxorem ex formae tantum intuitu eligit, quum

ingenii praestantia ordine praeire debeat. Vehementia

autem et fervor amoris in eo se profert,

quod nullum sentit iaboris taedium per septëm

I annos: sed castitas simul coniuncta fuit, quod tain

26

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!