26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

223 COMMENTAKIUS IN GENESIN. 224

marito alteram uxorem assignat, e qua liberos suscipiat.

Et sane si vulgari modo prolem optasset,

potius in mentem venisset adoptione facere quam

dare secundae uxori locum. Scimus enim quantus

sit in mulieribus zelotypiae ardor. Ergo promissionis

intuitu iuris sui oblita, nonnisi de procreandis

Abrae liberis cogitat. Memorabile exemplum, ex

quo non exiguus fructus ad nos redit. Sic enim

laudabile fuit votum Sarai quoad finem ; vel scopum

in quem tendebat, ut tarnen in ipso progressu

non leviter peccarit, quod orbitatis impatiens a

Dei verbo discessit, ut verbi effectu frueretur. Dum

sterilitatem suam et senium reputat, obrepit desperatio,

nisi aliunde liberos gignat Abram: in eo iam

est aliquid vitii. Verum ut res esset desperata, non

debuit tarnen quidquam aggredi nisi Dei voluntati

et legitimo naturae ordini consentaneum. Deus ex

sancto connubio propagari voluit humanum genus:

Sarai connubii legem pervertit, lectum coniugalem,

qui duobus dicatus erat, polluendo. Nee valet excusatio,

quod concubinam uxoris loco esse voluerit:

quia fixum illud manere debuerat,-mulierem viro

adiunctam esse, ut essent duo in carnem unam.

Tametsi iam polygamia apud multos invaluerat:

legem tarnen illam, • qua duo inter se mutuo obligantur,

con vollere, nunquam fuit in hominum arbitrio.

Nee culpa etiam vacavit Abram, quod stulto

ac praepostero uxoris consilio obsequutus est. Ergo

ut vitiosa fuit praecipitantia Sarai, ita reprehensione

digna est Abrae facilitas. Utriusque autem

claudicavit fides, non in substantia quidem, sed in

medio ipso (ut loquuntur) Tel agendi ratione, dum

sobolem quae a Deo speranda erat, extra legitimam

Dei ordinationem quaerere festinant. Unde etiam

monemur quam non frustra Deus suos quiescei'e et

cum silentio exspeetare iubeat, quoties eorum vota

differt ac suspendit. Nam et qui ante tempus properant,

non modo antevertunt Dei providentiam,

sed Dei verbo non contenu se proiiciunt ultra metas.

Verum videtur aliud spectasse Sarai, quae non

modo Abram cupit fieri patrem: sed maternum

etiam ius et honorem sibi vult acquirere. Respondeo,

quum sciret in semine Abrae benedicendas esse

omnes gentes, mirum non esse si societate honoris

noluerit privari: ne resecta a corpore benedicto,

quasi putridum membrum, extranea quoque a salute

promissa foret.

Non pepererat ei. Videtur excusandi- causa hoc

positum. Et certe Moses significat non ante petiisse

subsidium ab utero ancillae quam ubi nécessitas id

facere coegit. Et verba eius declarant patienter et

modeste exspectasse quidnam facturus esset Deus

usque dum spes in totum praecisa foret, quum dicit

se abillo conclusam ne amplius pariât. Quid igitur

in ea culpae reperiemus? Nempe quod debuerat

hac curam reiicere in sinum Dei, nee eius virtu-

tem alligare ordini naturae, vel restringere ad suum

sensum. Deinde quod ex praeterito colligens quid

postea futurum sit, non cogitat in manu esse Dei,

vulvam quam concluserat rursus aperire.

2. Si forte aedificer. Phrasis hebraica, pro eo

quod est, fieri matrem. Quanquam filiari quidam

exponunt. Et certe p, quod est Hebraeis filius,

huic verbo respondet. Sed quia motaphorice sic

vocati sunt filii, quod generis fulturae sint, et familiam

aedificent, retinenda est propria verbi significatio.

Foetum vero, quem pariet Agar, iure dominii

sibi vendicat Sarai, quia sibi non pariebant

ancillae, sicuti nee corporis sui habebant potestatem.

Dum autem prior maritum compellat, non modo

admittit concubinam quae instar pellicis futura erat:

sed ingerit et obtrudit. Atque hinc apparet, ex quo

homines sibi plus sapere permittunt quam fas est,

proclivem esse inde lapsum ad tentanda illicita

media. Ex zelo fidei nascitur Sarai affectus: sed

quia non subiicitur Deo, ut eius opportunitatem

exspectet, statim transsilit ad polygamiam, quae nihil

erat aliud quam iusti coniugii corruptio. Porro

quum Sarai tàm sancta mulier, instar flabelli, ad

eandem qua ipsa fervebat impatientiam maritum

sollicitet : hinc discamus quam sedulo nobis agendae

sint excubiae, ne qua occulta fraude nos circumveniat

Satan. Neque enim improbos tantum et

sceleratos subornât qui ex professo fidem nostram

oppugnent: sed ut incautos opprimât, clam interdum

ac furtim per bonos et simplices nos adoritur. Undique

igitur cavendae sunt eius insidiae, ne qua per

cuniculos obrepat.

Et paruit Abram. Vacillât quidem Abrae fides,

quum a Dei verbo declinans, uxoris impulsu ad remedium,

quod divinitus prohibitum erat, transferri

se patitur. Retinet tarnen fundamentum: quia non

dubitat quin tandem sensurus sit Deum veracem.

Quo exemplo docemur non esse cur despondeamus

animo, si quando fidem nostram concutiat Satan,

modo ne labefactetur in cordibus nostris Dei

Veritas. Interea quum videmus Abram (qui per

tot annos instar invicti athlotae fortiter lu'ctatus

fuerat, et tarn ardua obstacula transscenderat) nunc

momento uno tentationi succumbere: quis nostrum

sibi non metuat a simili periculo? Quantumvis

ergo diu et constanter in fide steterimus, quotidie

rogandus est Deus ne in tentationem nos inducat.

3. Et dédit earn Abram viro suo. Quale fuerit

Sarai consilium exprimit Moses: neque enim domi

suae voluit erigere lupanar, nee ancillae suae productrix,

vel mariti lena esse. Improprie tarnen vocatur

uxor, quae praeter Dei legem in alienum thorum

inducitur. Quare sciamus hunc concubituni

sic illicitum fuisse, ut inter scortationem et coniugium

quasi médius fuerit. Idem omnibus com-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!