26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

373 COMMENTARIUS IN GENESIN. 374

sonam: Dei enim propheta et interpres fuit, qui

eiusdem quam acceperat, gratiae filium haeredem

nuncuparet. Unde apparet quod iam dixi: Mosen

in hac re tractanda non abs re tarn prolixum esso.

Singulas vero circumstantias suis locis expendemus :

quarum haec prima est, quod Deus benedictionem

Esau ad Iacob errore patris transtulit: ideo dicit

Moses hebetes fuisse eius oculos. Obtuso etiam

visu fuit Iacob, quum nepotes suos Ephraim et

Mana8se benediceret: sed non obtigit caligo ilia

quin manus suas transversas prudenter dirigeret.

Deus autem passus est Isaac decipi, ut osténderet

non bominum arbitrio Iacob, praeter naturae ordinem,

ad ius et honorem primogeniturae extolli.

2. Ecce, nunc senui, non novi diem quo moriar.

Minime dubium est quin Isaac quotidie filiis suis

bene precatus sit tota vita: constat ergo extraordinarium

fuisse hoc benedictionis genus. Porro quod

dicit se nescire diem mortis, tantundem valet ac si

dixisset, mortem sibi decrepito et caduco singulis

momentis instare, ut nihil temporis sibi promittere

auderet. Quemadmodum si mulier gravida dicat,

quum maturum advenit pariendi tempus, sibi nullum

esse iam certum diem. Ferunt quidem singuli

in medio aetatis vigore secum mille mortes: imo

foetus adhuc in matrum utero inclusos mors sibi vindioat,

et per singulos aetatum gradus comitatur:

sed quo propius senes urget, ita earn sibi assidue

ante oculos ponere debent: nee secus in mundo

peregrinari quam si alterum iam pedem in sepulcro

haberent. In summa, Isaac morti vicinus

vult in filii sui persona superstitem Dei ecclesiam

relinquere.

4. Ut benedicat tibi anima mea. Mire implicita

fuit sancti viri fides: cum stulto tarnen et inconsiderate

carnis affectu, generale in eius animo fidei

principium viget, quum filium benedicens, ius haereditatis

sibi divinitus promissae duce spiritu sancto

consignât. Interim caecus rapitur in amorem primogeniti

filii: ut eum alteri praeferat, atque ita

cum oraculo Dei luctetur. Neque enim eum latere

potuit quid pronunciasset Deus antequam nascerentur.

Si quis eum excuset, quod nullo Dei praecepto iussus

fuerit minorem praeferre, atqui ita consuetum

mutare naturae ordinem, facile hoc refellitur: quia

quum sciret repudiatum esse primogenitum, in eo

amando nimis pertinax fuerit. Deinde quod ab

uxore certior factus coelestis responsi, de suo officio

inquirere neglexit, minime excusabilis fuit eius

ignavia. Neque enim suae vocationis prorsus erat

nescius: perversus ergo filii amor, quaedam fuit

caecitatis species, quae illi magis obstitit quam externa

oculorum caligo. Hoc tarnen vitium quamvis

reprehensione dignum sit, benedicendi iure, non

privavit sanctum virum, quin et illi salvà autoritas

znaneret, et vis atque efficacia eius testimonio

intégra constaret, perinde ac si loquutus e coelo

foret Deus ipse: qua de re iterum paulo post aliquid

attingam.

5. Et Ribca audiebat. Nunc fusius exponit

Moses quo artifioio ad benedictionem pervenerit

Iacob. Frivolum sane hoc videtur, quod senex

muliebri astutia deceptus, per inscitiam et errorem

eflutiverit quod nolebat. Et certe vitio non caruit

Rebeccae dolus: quamvis maritum sano consilio

regere non posset, non tarnen haec légitima fuit

agendi ratio, ut eum circumveniret tali fallacia.

Iam quum per se damnabile sit mendacium, in eo

gravius peccavit, quod talibus praestigiis in re sacra

ludere ansa est. Sciebat immutabile esse decretum

quo electus et adoptatus fuerat Iacob: cur non igitur

patienter exspeetat, dum re ipsa confirmet Deus,

ratumque esse ostendat quod semel e coelo pronunciavit?

Ergo coeleste oraculum suo mendacio

obscurans, quantum in se est, promissam filio gratiam

abolet. Iam si reputemus unde illi tantus

satagendi fervor: ex adversa parte se proferet

eximia eius fides. Nam quod maritum in se provoçare,

hostile inter fratres odium accendere, dilectum

filium Iacob obiicere praesenti mortis periculo,

totamque domum turbare non dubitat, hoc certe

non aliunde quam ex fide manavit. Animo eius

penitus infixa erat haereditas a Deo promissa, eam

sciebat filio Iacob decretam esse. Ergo in foedus

Dei recumbens, et memor accepta oracnli, mundum

obliviscitur. Itaque videmus non recto nec moderato

zelo permixtam fuisse eius fidem. Quod diligenter

notandum est, ut sciamus non semper puram

et liquidam notitiam lucere in animis piorum, ut

singulis actionibus a spiritu sancto regantur, sed

exiguam lucem quae viam illis monstrat, varus

ignorantiae et errorum nebulis esse implioitam: ut

rectum cursum tenentes, et in scopum intenti, subinde

tarnen labantur. Denique tarn in Isaac quam

in uxore primatum obtinuit generalis fides. TJterque

vero particulari ignorantia et aliis vitiis, vel a via

paululum deflexit, vel certe impegit in ipsa via.

Quod autem nihilominus firma stetit Dei electio:

imo quod per muliebrem fallaciam consilium suum

exsequitur, hoc modo gratuitae suae bonitati totam

benedictionis laudem vendicat.

11. Et dixit Iahacob ad Ribcam. Quod Iacob

non sponte se patri offert, quin potius metuit ne

deprehensa impostura maledictionem reportet, fidei

valde contrarium est. Nam quum docet apostolus

(Rom. 14, 23) peccatum esse quidquid ex fide non

est, ad hanc sobrietatem instituit filios Dei, ne quid

dubia et perplexa conscientia aggredi sibi permittant.

Haec certitudo unica est bene agendi régula,

quum Dei mandato freti, intrépide pergimus quocunque

ipse vocat. Iacob ergo secum disceptans,

se fide destitui ostendit: et certe quanquam ea non

24*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!