26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

591 COMMENTARIES IN GENESIN. 592

victus descendit, et in rebus quoque minutis demonstrat,

sacro foederis vinculo filiis Abrahae se

esse devinctum: altius mysterium non requiret.

Secundo spes haereditatis promissae de integro illis

renovatur. Atque ideo, quasi manu eos in possessionem

mitteret Iacob, qualis cuique habitatio contingat,

familiariter, non secus ac in re praesenti;

exponit. An rei tarn seriae confirmatio sanis et

prudentibus lectoribus vilescet? Hoc tarnen praecipuum

est caput, quod propius illis désignât Iacob

unde illis venturus .sit rex qui plenam felicitàtem

afferet. Atque hoc modo exponit quod de semine

benedicto obscure promissum fuerat. His rebus

tantum subest ponderis, ut simplex earum tractatio,

si modo dextri simus interprètes, merito nos in admirationem

rapere debeat. Atque (ut alia omittam)

non vulgaris huius prophetiae utilitas boc uno

constat, quod impuris et profanis hominibus, qui

fidem Mosi libenter detraberent, os obstruitur, ne

amplius obstrepere ausint, coelesti instinctu loquutum

esse. Fingamus Mosen non referre quid olim

vaticinatus esset Iacob, sed in sua persona loqui:

unde tarnen divinare potuit quae multis tandem

saeculis postea contigernnt? quale est vaticinium

de regno Davidis. Nee vero dubium est quin Deus

sorte iusserit dividi terram, ne qua subiret suspicio

Iosuae ex compacto, et sicuti a magistro edoctus

erat, partiri inter tribus. Postquam terra potiti

sunt Israelitae, partitio non fit bominum arbitrio.

Unde fit ut tribui Zabulon obtingat habitatio prope

littus maris: tribui vero Aser frumentaria planities,

et sortito aliis eveniat quod hie habetur: nisi quod

Dominus sua oracula effectu rata esse voluit, palamque

ostendit nihil tunc contingere quod non

pridem testatus esset futurum. lam enim redeo ad

verba Mosis in quibus inducitur sanctus Iacob de

longinquis rebus disserens quod a spiritu sancto

didioit. Sed oblatrant quidam protervi canes, unde

Mosi notitia sermonis in obscuro tugurio ante ducentos

annos habiti? Antequam respondeam, vicissim

rogo, unde illi cognitio looorum terrae Chanaan,

quae non secus ac peritus dimensor, in singulas

tribus assignat? Si haec coelestis fuit scientia

(quod fateri necesse est) cur negabunt impii isti

blaterones divinitus ei fuisse revelata quae Iacob

praedixerat? Adde quod inter multa alia quae

saneti patres per manus tradiderant, haec praedictio

tunc passim nota esse potuit. Unde fit ut populus

tyrannice oppressus, opem Dei liberatoris inclamet?

Unde fit ut ad solum auditum promissionis olim

datae, animos in bonam fiduoiam erigat, nisi quod

divinae adoptionis quaedam adhuc vigebat memoria?

Si vulgo célèbre fuit Domini foedus, cuius impudentiae

erit negare quod de haereditate promissa

cognosci operae pretium fuit, a coelestis Dei servis

exactius fuisse observatum? Neque enim Dominus,

oracula sua protulerat ex ore Iacob, quae post eius

mortem subita oblivio deleret, quasi in aërem sonitus

nescio quos efflasset. Quin potius doctrinam

multis aetatibus communem prodidit, ut scirent

posteri ex quo fonte sibi manaret tarn redemptio

quam terrae haereditas. Seimus quam cunctanter,

imo timide suscipiat Moses iniunctam sibi provinciam,

ubi ad suos liberandos accersitur: quia sciebat

cum gente indocili et praefracta sibi fore negotium.

Certis ergo mandatis instructum venire necesse fuit,

quae fidem vocationis facerent. Ideo has praedictiones,

non secus ac publicas tabulas ex sanctioribus

Dei archivis protulit, ne temere ipsum prorumpere

quis putaret.

Congregate vos. Initio sibi attentionem conciliât

"Iacob. Graviter enim praefatur, sibique prophetae

autoritatem vendicat, ut filios admoneat se minime

privatum testamentum de rebus domesticis condere:

sed oracula apud ipsum deposita iam verbis asserere,

donee suo tempore sequatur eventus. Neque enim,

suis votis aurem praebere iubet, sed in coetum

ipsos cogit solenni ritu, ut audeant quae successu

temporis ipsis occurrent. Porro non dubito quin

istam dierum successionem, de qua loquitnr, aegyptiaco

exsilio öpponat, ut suspensis animis exspectent

promissum sibi statum. Iam vero ex superioribus

colligere promptum est, in hoc vaticinio comprehendi

totum tempus ab exitu Aegypti usque ad

Christi regnum : non quod singula eriumeret Iacob :

sed quia in summis rerum, quas breviter delibat,

constituit fixum ordinem ac cursum, donee appareat

Christus.

3. Reuben primogenitus. Orditur a primogenito,

non honoris causa, ut suum gradum ei asserat, sed

quo plus illi inurat pudoris, eumque iustis probris

humiliet. Nam primogenitura hie deiicitur Ruben:

quia incesto coitu cum noverca paternum cubile

polluerat. Sensus autem verborum est: Tu quidem

natura primogenitus debueras cxcellere, quum esses

virtus mea, et principium virilis fortitudinis, sed

quia defluxisti instar aquae, non est quod amplius

tibi quidquam arroges. Nam ab incestus tui die

abut et evanuit ilia dignitas, quam natali die ex

utero attulerâs. Nomen |1K quidam pro semine, alii

pro dolore accipiunt: atque ita vertunt: Tu virtus

mea, et principium doloris vel seminis. Quibus

placet vox doloris, rationem hanc assignant, quia

liberi parentibus ouram et anxietatem afferant.

Atqui si haec significatio probatur, potius esset

antithesis inter virtutem et moestitiam. Sed quia

uno contextu Iacob dignitatis elogia recenset, quae

in primogenitum competunt, non dubito quin principium

suae virilitatis nominet. Nam quum homines

in filiis quodammodo revigescant, merito vigoris

principium dicitur primogenitus. Eodem pertinet

quod statim sequitur, quod fuerit excellentia digni-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!