26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

167 COMMENTARIUÉ 3 IN GENESIN. 168

Deus in pari secum gradu constituit quos alloquitur:

coacta est jlla expositio, et merito reiicitur.

Potius hic locus priori respondet, quem habuimus

in hominis creatione: quum dicebat etiam Dominus,

Faciamus hominem ad imaginem nos tram.

Apte enim et concinne magno populo aeternam

suam sapientiam, et virtutem Deus opponit: ac si

diceret: Non opus sibi esse alienis auxiliis, sed intus

sibi suppetere quod ad eos delendos sufficiat.

Quare ex hoc loco non inepte probatur subesse in

una Dei essentia très personas. Porro hoc vindictae

divinae exemplum ad omnes aetates pertinet:

Bemper insana libidine pruriunt homines phis audendi

quam fas sit. Testatur autem haec historia

Deum talibus consiliis et studiis semper adversum

fore : adeoque hic ante oculos depictum cernimus

quod dicit Salomon (Prov. 21, 30): Non est consilium,

non est prudentia, non est robur contra

Dominum. Nisi adsit Dei benedictio, a qua una

prosperum exitum sperare licet, evanescere quidquid

tentamus necesse erit. Quum vero perpetuum sibi

bellum esse Deus pronunciet cum immodica hominum

audacia, infeliciter cessurum est quidquid praeter

eius nutum aggredimur, etiamsi creaturae omnes

sursum et deorsum nobis certatim opem suam

offerant. Oaeterum quamvis adhuc hodie mundus

hano maledictionem sustineat: in media tarnen

poena et horribili irae Dei adversus hominum superbiam

documento, mira refulget Dei bonitas, quod

diversis unguis gentes ultro citroquo inter se communicant:

praesertim vero quod omnibus unguis

unum evangelium publicavit per totum orbem, et

apostolus dono linguarum instruxit. Quo factum

est ut in unitatem fidei coalescerent, qui prius

misère divisi erant. Hoc sensu dicit Iesaias (19, 18)

communem omnibus fore linguam Ohanaan sub

regno Christi: quia etsi différant sermonis sono,

tinum tarnen idemque loquuntur, dum clamant Abba

pater.

8. M dispersit eos Dominus. Fuerant iam prius

dispersi homines: neque id loco poenae censeri debuit,

quum ex Dei bonedictione potius et gratia

flueret. Sed quos prius honorifice distribuerai Dominus

in varia hospitia, nunc cum ignominia dissipât,

hue et illuc eos dispellens, quasi laceri corporis

membra. Haec igitur non simplex fuit dispersio ad

replendam terram, ut suos ubique haberet cultores

et incolas, sed violenta disiectio: quia praecipuum

fovendae inter eos coniunctionis vinculum exsectum

fuit.

9. Propterea vocavit nomen eius Babel. En quid

profecerint stulta ambitione parandi nominis: sperabant

insculptam fore in turri aeternam originis

suae memoriam : Deus non tantum vana fiducia

eos fru8tratur, sed inurit aeternum dedecus ut posteris

omnibus sint exsecrabiles propter tantam cla-

dem generi humano eorum culpa inflictam. Habent

quidem nomen, sed non quale optaverant:

sic Deus eorum superbiam probrose disiicit qui sibi

plus usurpant quam liceat. Hinc autem refellitur

eorum error, qui Babylonem a love Belo deducunt.

10. Hae sunt generationes Sem. De progenie

Sem nonnihil dixerat Moses proximo capite: sed

nunc hominum nominibus annorum spatium connectit:

ne incognita nobis esset mundi vita. Nisi

enim brevis haec descriptio exstaret, hodie nescirent

homines quantum temporis a diluvio intercesserit

ad eum usque diem quo foedus suum pepigit Deus

cum Abram. Porro notandum, quod honoris causa

Deus annos mundi a progenie Sem numerat:

quemadmodum annales suos insigniunt historici regum

vel consulum nominibus. Neque tarnen hoc

tarn dignitati et meritis familiae detulit quam gratuitae

suae adoptioni: nam (ut statim videbimus)

descivit magna ex parte posteritas Sem a vero Dei

cultu. Quare digni erant quos Deus non modo

expungeret e suis fastis, sed e mundo prorsus tolleret.

Caeterum pluris est illi sua electio, qua familiam

istam discrevit ab omnibus populis, quam ut

intercidere propter hominum peccata sinat. Ideo

ex pluribus filiis Sem unum Arphaxad, ex filiis

Arphaxad unum Sela, ab illo quoque unum Eber

deligit, usque dum ad Abram veniat: cuius vocatio

ecclesiae renovatio censeri debet. Quantum ad reliquos

spectat, probabile est nondum completo saeculo

ad impias superstitiones dilapsos esse. Nam

quum Deus Iudaeis exprobret patres eorum Thare

et Nachor servisse diis alienis (losue 24, 2), sciamus

autem domum Sem, in qua illi nati erant, fuisse

peculiare Dei sacrarium, ubi vigere maxime debebat

pura religio: quid putamus aliis contigisse, qui ab

initio quasi emancipati videri poterant? Hinc vero

prodigiosa hümani ingenii tarn malitia et pravitas

quam infiexibilis durities apparet. Vivebant adhuc

Noah et filii eius oculati diluvii testes: narratio

illius historiae non minus timoris incutere illis

debebat quam visibilis Dei conspectus: ab infantia

imbuti sunt istis prçincipiis, quâliter velit

Dens coli: quam reverenter parendum sit eius

verbo, quam gravis eos omnes ultio maneat qui ordinem

ab eo positum violaverint: retineri tarnen

nequeunt quin sua vanitate corrupti diffluant. Interea

minime dubium est quin sanctus Noah pro

singulari suo zelo et heroica fortitudine, modis omnibus

dimicaverit pro asserenda Dei gloria: quin

acriter et severe invectus fuerit, imo fulminaverit

contra perfidam nepotum suorum apostasiam: quum

omnes ad solum eius nutum tremere par esset,

nullis quamlibet clamosis obiurgationibus moventur,

quin furore suo abrepti pergant. Ex hoc potius

speculo quam inanibus sophistarum blanditiis, dis-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!