26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

39 COMMENTARIUS IN GENESIN. 40

oapite, in sermone inolusam fuisse rerum omnium

vitam: praesertim vero hominum, quae cum ratione

et intelligentia coniuncta est. Quare hoc signo

admonitus fuit Adam, nihil sibi quasi proprium

vindicare, ut totus a filio Dei penderet, neo alibi

quam in ipso vitam quaereret. Quod si ille vitam,

quo tempore inoolumem possidebat, nonnisi in Dei

sermone repositam habuit, nee aliter servare potuit

quam si illi acceptam ferret: perditam recuperare

unde nos oportet? Sciamus ergo, ubi a Christo

discessimus, nihil praeter mortem nobis restare.

Scio alios quosdam ad vitam corporalem restringere.

Yim corporis vegetandi in arbore fuisse putant, ut

aetate nunquam languesceret: sed eos omitterè dico

quod praecipnum est in vita, nempe intelligentiae

gratiam: semper enim videndum quorsum conditus

fuerit homo, et quaenam illi fuerit vivendi ratio.

Gerte eius vivere non fuit habere duntaxat corpus

floridum ao vegetum, sed animae quoque dotibus

excellere. De arbore vero soientiae boni et mali

sic habendum est, non fuisse ab ea prohibitum

hominem, quod Deus eum, peeudis instar, vagari

sine iudicio et rerum delectu vellet: sed ne plus

sapere appeteret quam decebat, et ne proprio sensu

oonfisus, excusso Dei iugo, arbitrum se boni et mali,

ac iudicem oonstitueret. Peccatum eius ex mala

oonscientia processit : unde sequitur, datum illi fuisse

indicium, quo inter virtutes et vitia disoerneret.

Nee vero aliter staret quod ante retulit Moses,.

oreatum ad imaginem Dei fuisse: quandoquidem

imago Dei sub se eius notitiam complectitur qui

summum bonum est. Bis ergo insaniunt Libertini,

portenta hominum, qui restitui nos fingunt in

statum innocentiae, si quisque sua libidine absque

iudioio feratur. lam tenemuB quid sibi voluerit

abstinentia ab arbore boni et mali: ne scilicet Adam

hoc vel illud tentando suae prudentiae periculum

faceret: sed uni Deo addictus, saperet tantum ex

eius obsequio. Itaque scientia in malam partem

abusive pro misero expérimente capitur, quod homo

a fonte unico perfectae sapientiae discedens acquirere

sibi coepit. Atque haec origo est liberi arbitra,

dum Adam per se esse voluit, et quid valeret

tentare ausus est.

10. Et fluvius egrediébatur. Dioit Moses fluvium

unum ad hortum irrigandum fluxisee, qui deinde in

quatuor capita se divideret. Duo ex capitibus esse

Euphratem et Tigrim satis inter omnes convenit,

nemo enim litem movet quin ^p-pn sit Tigris. De

aliis duobus magna est controversia. Multi Pison

et Gihon, Gangen et Nilum fuisse putant: quorum

tarnen error abunde ex locorum distantia refellitur.

Neque desunt qui usque ad Danubium transvolent.

Quasi vero unius hominis habitatio ab ultima Asia

usque ad finem Europae se protendat. Sed quum

plerique alii fluvii célèbres illam regionem praeter-

fluant, probabilior est eorum opinio qui duos eorum,

licet obsoletis iam nominibus, notari divinant.

Quanquam nondem soluta est difficultas: Moses

enim fluvium unum, quo hortus alluebatur, in

quator capita dividit. Constat autem procul

dissitos esse Euphratis et Tigridis fontes. Ex hoo

nodo se quidam ita expediunt, quod diluvii vastatione

mutata fuerit orbis faciès: ideo fieri potuisse

divinant, ut turbati sint ac conversi fluminum

cursus, et scaturigines alio translatae, quod mihi

nullo modo recipiendum videtur. Nam etsi fateor

terram ex nativa pulchritudine in miserum squalorem,

et quasi luctuosum habitum redactam esse,

ex quo maledicta fuit, postea in diluvio multis

locis vastatam esse: dico tarnen eandem esse terram

quae initio creata fuerat. Âdde quod topographiam

suam Moses (meo quidem iudicio) ad suae aetatis

captum accommodavit. Nihil tarnen actum est, nisi

locum ilium reperiamus, ubi ex fluvio uno exeant

Tigris et Euphrates. Observa primo nullam fieri

scaturiginis vel fontis mentionem, sed tantum dioi

fluvium unum. Quatuor vero capita intelligo, tarn

principia ex quibus nascuntur fluvii, quam ostia

quibus se in mare exonérant. Iam ita confiuenter

Tigridi coniunctus fuit Euphrates olim, ut flumen

unum merito dici potuerit in quatuor capita seoari:

praesertim si mihi conceditur quod omnibus palam

est, Mosen non acute, neque philosophico more,

sed populariter loqui, ut rudissimus quisque intelligat.

Ita primo capite duo praecipua luminaria

vocavit solem et lunam : non quod luna magnitudine

superet alios planetas, sed quia vulgo ex aspectu

maior censetur. Adde quod scrupulum omnem

tollere videtur, ubi dicit, fluvio quatuor fuisse capita,

quia ex eo loco dividebatur. Quid hoo sibi vult, nisi

ex uno confluxu, vel supra vel infra paradisum

divisos fuisse alveos? Nunc figuram oculis subiiciam,

unde intelligant leotores ubi Paradisum locari

sentiam a Mose. 1 )

Tradit quidem Plinius libro sexto, praeclusum

fuisse Euphratem ab Orchenis, ut non nisi per

Tigrim influeret in mare. Pomponius autem Mela

libro tertio, certo exitu, ut reliquos amnes, affluere

negat, sed deficere. Verum Nearchus (quern Alexander

classi suae praefecerat) quique eius auspioiis

1) Tabulant paradisi ex editione a. 1554 describi curavimtis,

quae sane descriptions mosaicae minime convenit. Sequentes

omnes eandem exhibent, praeter Amst. et a. 1617 impressam.

In hoe enim quatuor iam apparent flumina, ex quibus Phison

etc Libano prodit et post varios circuitus in sinum persicum

se coniicit, Gehon vero ex nescio quibus montibus prope

Phisonis ostia sitis ortus infra Oasam in mare méditerraneum

effunditur. Arbor scientiae cum pluribus aliis inter

haec duo posteriora flumina conspiciiur adstantibus .proto^

plastis, neque abstint variis in locis elephas, camelus, rhinoceros,

equus caballus et monoceros etc. Praeter Gaeam

una tantum urbs inscripta est, nempe Babylon.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!