26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

337 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 338

ductus quo volebat. Non ergo iactat secundam

fortunam: sed Deum praedicat clementer et fideliter

egisse cum Abraham: hoc est, misericordiae

suae causa, veracem in promissis adimplendis fuisse.

Transfertur quidem ad homines loquutio : sicuti

paulo post vers. 49 in hoc eodem capite sequitur:

Si facturi estis inisericordiam et veritatem cum domino

meo Abraham, indicate mihi. Proprie tarnen in

Deum competit, quod gratuito faveat hominibus,

ideoque propensus sit ad beneficentiam : deinde,

quod eorum spem nunquam frustrando, fidum se ac

veracem praebet. Docet igitur haec gratiarum actio,

semper ante oculos habendam esse Dei providentiam,

ut illi tribuamus quidquid nobis prospère

«uccedit.

28. Nunciavit in domum matris. Fieri potest ut

seorsum habitaverit mater Rebeccae: non quod divisant

haberet familiam a marito: sed ut filias et

ancillas sub custodia sua haberet. Simplicius etiam

exponere licet, recta venisse in cubiculum matris,

quia liberius illi quam patri rem gestam narrare

poterat. Probabile autem est, quum uxorio relatu

factus certior esset Bathuel, utriusque iussu missum

fuisse filium Laban qui hospitem adduceret. Reliqua

expositione non indigent.

33. Non comedam donee. Incipit Moses ostendere

qualiter addueti fuerint parentes Rebeccae ut earn

nepoti suo darent in uxorem. Quod servus apposito

eibo vesci récusât nisi re confeeta, in eo perspicitur

sedulitas eius et fides: atque hoc inter bénéficia

quibus Deus servum suum Abraham dignatus est

merito censebitur, quod servum tarn fidelem et

officio intentum habuerit. Caeterum quum sanetae

diseiplinae haec fuerit merces, ne miremur paucissimos

tales inveniri, quando tarn male passim reguntur.

Porro tametsi videtur supervaeuum texere

sermonem: nihil tarnen est quod non ad praesentem

causam valeat. Sciebat huno affectum ingenitum

esse parentibus a natura, ut non libenter filias

suas proeul amandent. Primum igitur commémorât

Abrahae divitias, ne dubitent viro locupleti filiam

locare. Deinde exponit, Isaac genitum fuisse ex

matre vetula: non tantum ut sciant insigni Dei

miraculo fuisse patri donatum, unde coniieere licebat

divinitus ad res magnas et praeelaras esse ordinatum

: sed ut ab aetate accédât commendatio. Tertio

affirmât, Isaac unicum fore patris haeredem. Quarto

refert, se iureiurando adactum esse ut quaereret

hero suo Isaac uxorem e cognatione sua. Hoc

autem Studium Abrahae ad eos moveDdos valde

efficax erat. Quinto, refert Abraham sperasse Deum

fore itineris ducem, ut omnia illi sua negotia committebat.

Sexto, in quam formam precatus sit

Deum récitât. Septimo, testatur quidquid sua pre-

•catione complexus erat, se a Domino impetrasse:

ut appareat coniugium istud de quo acturus est,

Calvini opera. Vol. XXIII.

placere Deo. Nunc videmus narrationis finem esse,

ut Rebeccae parentibus persuadeat neque fallendi

causa se fuisse missum, nee se astute vel obliquis

artibus quidquam egisse, sed in timoré Domini, ut

postulat coniugii religio. Deinde nihil se petere

quod non illis utile sit et honorificum, Denique,

Deum fuisse totius rei moderatorem. Porro quod

servus Abrahae angelum Dei sibi expeditionis ducem

fore persuasus, neque preces ad illum convertit,

neque gratiarum actionem: hinc discamus, angelos

non ideo nobis constitui benedictionum Dei ministros

ut a nobis inrocentur, vel Dei eultum in se transférant:

quemadmodum haec superstitio fere in toto

mundo grassatur, ut homines ab unico bonorum

fonte ad rivulos partem fiduciae suae dérivent.

Particulam illam : Deus in cuiu,s conspectu ambulavi,

quam vis alii ad probitatem et bonam conscientiam

Abrahae référant, ego potius de fiducia interpreter,

quod scilicet Deum sibi proposuerit vitae gubernatorem,

seque illi curae esse confisus, ab eius gratia

pependerit.

Si facitis misericordiam. Nuper dixi quid valéat

haec loquutio, nempe humanitatem praestare, et

bona fide agere. Ita modeste et suppliciter rogat

ut in coniugium Isaac et Rebeccae consentiant. Si

repulsam ab illis passus fuerit, iturum dicit se vel

ad dextram vel ad sinistram, hoc est, alibi sibi

prospecturum. Dextram enim et sinistram, reetae

viae opponit qua deduetus ad ipsos fuerat. Futilis

autem argutia quam adducunl quidam Hebraei, quod

iturus sit ad Lot vel ad Ismael.

50. A Iehova egressa est res. Quia ex hominis

sermone persuasi sunt Deum huius esse coniugii

autorem, negant sibi fas esse quidquam diseeptandi

causa loqui. Dicunt autem a Domino rem egressam :

quia voluntatem suam claris signis patefecerat. Hinc

perspieimus, quamvis partim suffbeata esset vera

religio, partim vitiosis erroribus infecta, nunquam

tarnen ita penitus exstinetum fuisse Dei metum

quin staret hoc axioma, et omnium animis infixum

maneret, Deo parendum esse. Quod si miseri idololatrae,

qui fere a pietate deseiverant, se Deo subiecerunt,

quod ab eius nutu deflectere nefas esset:

quanto nos ad obsequium promptiores esse convenit?

Ergo simulac comperta nobis est Dei voluntas, non

tantum sileant linguae, sed omnes sensus quiescant:

quia sacrilega audacia est ullam cogitationem quae

repugnet admittere.

Adoravit. Iterum repetit Moses, servum Abrahae

gratias egisse Deo: nee abs re hoc pietatis

officium toties inculcat: quia quum nihil magis

requirat a nobis Deus, plus quam foeda ignavia in

hac parte se prodit. Agnitio beneficiorum Dei,

sacrificium est optimi odoris: imo eultus omnibus

sacrifieiis praestantior. Innumeris assidue benefieiis

cumulantur homines a Deo. Ergo minime ferenda

22

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!