26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

XVI PROLEGOMENA.

les Vendredis les quatre derniers livres de Moyse, par forme d'harmonie, ainsi que Calvin l'a comprime en

son Commentaire qu'il fit imprimer depuis. (Opp. XXI. 90).

De ipso hoc opère unicum exstat Calvini testimonium, et quidem postquam prodiit scriptum.

Calvinus Thretio prid. Oal. Dec. 1563: Commentaries meos in Moysem gallica lingua vertendos suscepi,

non tantum ut nostratibus communis esset huius libri lectio, sed quod opus alioqui non poenitendum

innumeris quibus scatebat mendis repurgare necesse fuit. Fratres me hortati fuerant ut librum Iosuae

explicarem. Hactenus vix ad tertium usque caput progredi licuit, quum tarnen brevitati maxime studeam.

(Opp. XX. 199).

Ecce quae ex aliis fontibus addi possunt: Ionvillaeus Wolphio 19. Iul. 1563: Commentarii D.

Calvini in Harmoniam quatuor Mosis librorum eduntur a Henrico Stephano. (Opp. XX. 66). Dedicationem

Henrico Navarreno ädmodum iuveni inscripsit prid. Oal. Aug. eiusdem anni. Habuisti earn sub

N. 3998. Opp. XX. 116. Adde Annales Ionvillaei et Bezae. Ille scribit ad a. 1563 (g. 5): Il mit aussi

en lumière son commentaire sur les quatre derniers livres de Moyse rédiges en forme de concordance

En Iuin ou commença à exposer en la congregation le livre de losué. (Opp. XXI. 95). Hic vero (p. 45):

En ceste dernière maladie il a entièrement traduit du latin en français son Harmonie sur Moyse, reveu sa

traduction de Genese, escrit sur ce present livre de Josué (Opp. XXI. 41). Idem in Vita Calvini

(0. 7) ad a. 1563 : Commentarios in quatuor libros Mosis latinos edidit, gallicos ex latinis ipsosmet fecit,

denique commentarium in librum Iosne, qui fuit ultimus ipsius labor, iam tum inchoavit quem tandem

moribundus absolvit. (Opp. XXI. 160).

Ex his colliges utramque Commentarii in Mosen editionem, et latinam et gallicam, ab ipso

Calvino exaratam fuisse, illam vero hanc praecessisse. Quod ipse fatctur, latinam mendis scatuisse et

opus habuisse manu emendatrice, si ad errata typographica referas, verissima esse deprehendes, eaque

plurimis in locis vel tacite correximus, vel in margine significavimus. Sed ipse quoque nonnunquam in

gallico exemplari sensum latini reformavit, non autem frequenter nec plane nova afferens, quod aliquis

eius verba pressius interpretatus suspicari posset. Exempla ex pluribus haec adducimus ut videas

emendationes non adeo magni momenti esse. Exodi II. 16 ex lapsu memoriae sive calami Bethuel

scriptum erat, postea mutatum in Eaguel. 0- IX. 8 dictum erat Mosen favillam per coehtm sparsisse,

gallice melius, per aerem. C. XV. 16 pro acquisivisti, (tu as acquis) in margine proponitur: ou, que tu

possèdes. C. XVII. 15 vox hebraica DJ reddita erat: miraculum (s. exaltatio). Versio in margine: ou,

ma baniere. C. XXVIII. 9 ex Apocalypsi adfertur locus: non omnes in Christo esse sacerdotes, quod

recte in nous mutatum est. Lev. XXVI. 34 in textu habet: perficiet, in margine: oblectabitur. Gallicus

textus contra: prendra plaisir, margo: accomplira. Sic etiam Num. XXI. 1 praeda in textu, captwi in

margine; in gallico vero illic: des captifs, hic autem: du butin; et Deut. XXXIII. 25 in textu: calceamenta,

in margine serae; Versio mutato loco primum closture praebet, in margine chaussures addit. Ad Num.

XXIV. 24 Moses laudatur de sententia ex Josua XXIV. 9 allata, quae in versione vero suo autori

restituta est. Dcut. XXVIII. 17 hebraicum niNt^D conspersio audit, in gallico: ta boulangerie (ou, ta

paste). Hinc inde in latino omissi sunt singuli textus sacri versiculi, (ut Lev. X. 20. Num. IV. 21.

Xin. 26) quos versio suo loco sistit. Haec item plures rubricas inserit ubi in priore editione desiderantur.

Una tarnen aliqua mutatio maxime conspicua occurrit in série earum Pentateuchi sectionum

quas noster ad septimum praeceptum retulit, quaeque mirum in modum interversae sunt, ut suo loco

fusius demonstrabimus. An haec révéra emendatio sit, in alioqui tarn intricata digerendi methodo, tibi

dispiciendum relinquimus: nos textum principem sequendum esse putavimus, alterius forma in margine

adumbrata.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!