26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

57 COMMENTARIUS IN GENESIN. 58

tos esse nos decet quod, quum esset Dei adversarius,

conatus sit ordinem ab eo positum evertere:

quia Deum non poterat e solio suo detrahere, hominem

aggressus est, in quo refulgebat eius imago.

Everso nomine, horrendam fore totius mundi cqnfusionem

noverat, sicut accidit: ergo in hominis persona

8tuduit opprimere Dei gloriam. Omissis commentis,

doctrinam hanc, quae simplex est ac solida,

teneamus.

Etiamne? Yarie exponitur, imo torquetur haec

sententia, partim quia per se obscura est, partim

ob hebraicae particulae ambiguum sensum. 'O *)N

Hebraeis tantundem valet interdum ac Latinis

Etiamsi, vel enimvero, interdum, quanto magis.

David Kimhi in hoc postremo sensu accipit: et

putat multa ultro citroque habita fuisse verba,

antequam hue descenderet serpens: nempe quod

aliis nominibus Deum calumniatus, tandem concludat:

Hinc multo magis apparet quam invidum

se et malignum praebuerit erga vos, quia arborem

scientiae boni et mali vobi6 interdixerit. Verum

expositio haec, praeterquam quod coacta est, Hevae

responso falsa esse coarguitur. Rectius Chaldaeus

paraphrastes, Verumne est quod Deus prohibuerit,

etc. Porro quibusdam simplex, aliis ironica esse

videtur interrogatio. Simplex esset quae dubitationem

iniiceret, hoc modo: Fierine potest ut esum

cuiuspiam arboris vetuerit Deus? Ironica au tern,

quae excuteret inanem metum : Scilicet Dei multum

interest an edatis ex arbore: ridiculum ergo quod

vobis putatis esse vetitum. Priori sententiae ideo

libentiu8 subscribo, quia magis probabile est Satanam,

ut occultius falleret, flexuosis ambagibus sensim

progressum esse, ut mulierem in contemptum divini

praecepti induceret. lam alii existimant, Satanam

praecise negare esse Dei verbum quod audierant

homines. Alii (quibus ego magis assentior) putant

sub causae quaerendae praetextu, oblique labefactari

verbi fidem. Et certe vetus interpres transtulit:

Cur dixit Deus? quod etsi non in totum probo,

non tarnen dubito quin mulierem serpens ad quaerendam

causam sollicitet: quoniam aliter eius

animum a Deo abducere non poterat. Valde periculosa

tentatio, quum nobis suggeritur non esse Deo

parendum, nisi quatenus mandati ratio constat.

Yera enim obedientiae régula est, ut nudo imperio

contenti, iustum esse ac rectum nobis persuadeamus

quidquid praecipit. Quisquis vero praeter mensuram

sapere appetet, hunc excussa Dei reverentia protinus

in apertam rebellionem abripiet Satan. Quantum

ad grammaticam attinet, vertendum censeo,

Etiamne, vel Itane? Satanae tarnen artificium

notandum est. Mulieri enim scrupulum iniicere

voluit, ut verbum Dei non esse crederet, cuius non

palam exstabat plausibilis ratio.

Ex omni arbore horti. Duplicem sensum affe-

runt interprètes: prior est, quod Satan augendae„

invidiae causa, fingat omnes arbores fuisse vetitas,

Etiamne praecepit Deus ne audeatîs ullam arborem

attingere? Alter vero, Ergo non promiscue vobis

ex quavis arbore vescendi permissa est libertas.

Prior magis quadrat diaboli ingenio, ut maligne

rem amplificet : et videtur suffragari Hevae responsio.

Nam quum dicit, Omnibus vescimur, una tantum

excepta, videtur calumniam de generali prohibitione

refellere, sed quia hoc ad fallen dum erat aptius,

quaestionem de simplici nudaque Dei prohibitione

movere: magis credibile est Satanam, pro sua

vafritie, hinc fecisse tentationis exordium: Fierine

potest ut Deus vos ex qualibet arbore fructum

colligere noluerit? Quod autem excipit mulier, unam

duntaxat arborem prohibifcam, ad defensionem mandati

facit: ac si negaret, durum vel molestum debere

videri, quod tanta arborum copia et varietate permissa,

Deus unam tantum exceperit. Ita in his

verbis erit concessio, vetitam quidem esse unam

arborem: deinde refutatio calumniae, quod non sit

arduum vel difficile abstinere ab una arbore, ubi

innumerae ad manum suppetunt, quarum usus

permissus est. Non poterat Heva Satanae insultum

magis prudenter vel cordate repellere, quam dum

obiicit se et maritum a Domino tarn liberaliter

tractates esse, ut abunde sufficere debeat quae concessa

est facultas. Significat enim se nimis fore 1

ingratos, si tantis opibus non contenti plus quam

fas est appetant. Quum dicit, vetuisse Deum ne

comedant vel attingant, secundum verbum quidam

additum putant, quasi Deum insimulet nimiae

severitatis, quod etiam a tactu prohibuerit. Ego

vero potius interpreter, earn adhuc in obedientia

perstare, ac exprimere pium affectum in Dei praecepto

anxie observando. Tantum in poenae denunciation

labascit, inserens adverbium Forte: quum

Deus certo pronunciasset, Morte moriemini. Etsi

enim Hebraeis ]D non semper dubitationem son at:

quia tarnen saepius in hoc sensu capitur, libenter

hoc amplector quod haesitare coeperit mulier. Certo

mortem prae oculis non habuit, ut decebat, si Deo

immorigeram esse contingeret: verum mortis periculum

procul et frigide sentire 66 demonstrat.

4. Dixit serpens ad mulierem. lam liberius

insultât Satan: et quia rimam sibi patere videt,

recto impetu perrumpit, neque enim aperto marte

unquam congredi solet, nisi quum nos sponte nudos

Uli et inermes exponimus. Subtilius primus per

blanditias nos adoritur: sed ubi obrepsit, petulanter

et superba confidentia contra Deum insurgere

audet, sicuti nunc arrepta dubitatione Hevae,

longius pénétrât, quo faciat simplicem negativam.

Talibns exemplis ad cavendas eius illecebras

erudiri nos convenit, ut mature obviam eundo

procul eum a nobis arceamus, ne propior illi accès-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!