26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

89 COMMENTARIUS IN GENESIN. * 90

solidum sit quod volunt. Hieronymus vertit, Reoipies:

intelligens Deum mercedem promittere puro

et legitime» oultui, qualem exigit. Recitatis aliorum

Bententiis, nunc mihi liceat proferre quod melius

convenue iudico. Primo verbum FINI? tantundem

valet atque acceptio, opponiturque reiectioni. Deinde

quando de re subiecta habetur sermo, de sacrificiis

dictum interpretor, quod Deus ilia suscipiet ubi

rite oblata fuerint. Agnoscunt hebraicae linguae

periti nihil hie esse vel coactum, vel a genuina

verbi significatione remotum. lam ipsa rei series

eodem nos ducit: quod pronunciet Deus repudiari

sacrificia, et quasi abiici, ut nullius pretii sint, dum

perperam offeruntur: susceptum vero iri, ut grata

sint bonique odoris, si pura sit et légitima eorum

oblatio. Nunc tenemus quam iniuste succenseat

Gain non haberi suis sacrificiis honorem, quae

Deus obviis manibus suscipere paratus est, modo

vitiosa esse desinant. Simul tarnen memoria repetendum

quod prius dixi, praecipuum bene agendi

caput esse, ut pii Christo mediatore freti, et gratuita

reconciliatione per ipsum parta, sincere, et absque

fuco Deum colère studeant. Itaque duo ista mutuo

inter se nexu cohaerent, quod fidèles, quoties prodeunt

in Dei conspectum, sola Christi gratia commendet,

abstersis eorum sordibus: et tarnen veram

cordis munditiem illuc afferant.

Et si non bene egeris. Ex adverso pronunciat

Deus horribilem sententiam adversus Cain, si animum

in malitia obstinet, sibique indulgeat in suo

vitio. Est autem valde emphatica oratio: quia Deus

non modo refellit iniustam querimoniam, sed ostendit

nihil fore ipsi Cain magis adversum quam proprium

peccatum quod intus alit: sic brevibus et

concisis verbis stringit hominem impium, ut nullum

effugium inveniat: ac si diceret: Nihil tua obstinatione

proficis, nam ut nihil tibi sit mecum negotii,

peccatum tuum nihil relaxationis dabit, quin te

, acriter exagitet, persequatur, urgeat, neque patiatur

elabi. Hinc sequitur non modo frustra, nulloque

profectu eum tumultuari, sed intus proprio sensu

teneri reum, etiamsi nullus accuset. Nam quod

dicitur, peccatum ad fores cubare, ad interius conscientiae

iudicium refertur, quod hominem convictum

sui peccati undique obsessum premit. Fingant

licet impii Deum in coelo torpere, luctentur quantum

possunt in repellendo iudicii illius metu: peccatum

tarnen invitos et fugitantes subinde ad tribunal

illud retrahet, cui se subducere conati sunt.

Quod ne profanis quidem hominibus ignotum

fuisse testantur editae ab illis voces: nee dubium

est, quum dicuat conecientiam mille testium instar

esse, saevissimo carnifici earn comparant: nullum

esse graviu8 vel atrocius, quam quod inde sentitur

tormentum, quin Dens eiusmodi confessiones expresserit.

Prima est (inquit Iuvenalis)

haeo ultio quod se

indice nemo nooens absolvitor, improba qnamvis

gratia fallacis praetoris vioerit nrnam. 1 )

Sed loquutio Mosis singularem energiam continet:

Cubare dicitur peccatum, sed ad fores: neque

enim protinus iudicii metu torquetur peccator, sed

quascunque potest delitias accersens ad se fallendum,

quasi in libero spatio obambulat, imo lascivit

tanquam in pratis amoenis: sed qûum ad exitum

venitur, jllic peccatum occurrit, suas excubias

agens: tunc deprehenditur conscientia, quae se prius

solutam putabat, et duplices morao poenas solvit.

Et ad te erib appetitus eius. Omnes fere interprètes

ad peccatum referunt, putantque hao admonitione

cohiberi pravas libidines, quae hominis animum

sollicitant ac impellunt. Ergo secundum eos

talis erit sensus: Si peccatum insurgit ut te subiiciat,

cur indulges, ac non magis laboras in eo cohibendo

et fraenando? Tuum enim erat dorn are, et

ad obsequium cogère quos sentis Deo immorigeros

et rebelles esse in carne tua affectus. Sed ego

Mosen prorsus aliud velle arbitror. Omitto quod in

hebraico peccati nomine, apponitur feminei generis

nota: haec autem relativa duo masculina sunt.

Certe Moses non de scelere ipso proprie, sed de

culpa quae inde contrahitur, et reatu agit. Nunc

quomodo verba haec convenient, Sub te erit appetitus

eius? Caeterum non longa refutatione opus erit,

ubi germanum sensum protulero. Potius mihi videtur

esse obiurgatio, qua Deus impium hominem

ingratitudinis insimulat, quod pro nihilo ducat primogeniturae

honorem. Ut quisque nostrum maioribus

Dei beneficiis ornatus est, nisi autorem gratiae

cui obstrictus est impensius colère studeat, impietatem

suam prodit. Quum Abel fratri posthabitus

foret, Studiosus tarnen erat Dei eultor. Primogenitus

vero neglectim et defunetorie colebat Deum, cuius

beneficio in tantam dignitatem pervenerat: atque

ita peccatum eius amplificat Deus, quod non saltern

imitetur fratrem, quem ut gradu honoris, ita et

pietate longe superare debuerat. Porro loquutio

est Hebraeis trita, appetitum minoris ad eum respicere

cuius arbitrio subiectus est. Ita de muliere

dixit Moses (cap. 3, 16), quod eius appetitus esset

ad virum. Pueriliter autem ineptiunt qui hunc

locum torquent ad probandum liberum arbitrium.

Nam ut demus officii sui Cain moneri, ut subigendo

peccato ineumbat, nulla tarnen inde hominis virtus

elicitur, quia certum est non aliter quam Spiritus

saneti gratia mortificari affectus carnis, ne praevaleant.

Nee certe quoties praeeepit aliquid Deus,

vires ad praestandum nobis suppetere colligendum

est: quin potius tenendum est Augustini dictum,

Da quod iubes, et iube quod velis.

1) luvend. Sat. XIII. 2 sq.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!