26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

493 COMMENTARDJS IN GENESIN. 494

dixit: Cur rupisti super te interstitium? et vocavit

nomen eins Peres. 30. Et postea egressus est frater

eius ad cuius manum erat coccinum : et vocavit nomen

eius Zeräh.

1. In tempore ipso descendit, etc. Priusquam

ulterius in narranda historio Ioseph procedat, Moses

inserit genealogiam Iuda: in qua plus operae ideo

impendit quia inde originem ducturus erat Redemptor:

neque enim sine iactura, continua eius

tribus series ignorari potuit, unde petenda erat salus.

Et tarnen hic non ceîebratur gloriosa nobilitas: sed

huius quoque familiae summum dedecus traducitur.

Nihil refert quod filiis Iuda animos inflare debeat:

sed potius pudorem ineutere. Quanquam autem

prima specie talibus probris nonnihil maculari videtur

Christi dignitas: quia tarnen hie quoque spectator

ilia exinanitio, cuius meminit Paulus (Phil. 2, 7),

potius in eius gloriam redundat quam ut vel minimum

aliquid ex ea detrahat. Primum, Christo

sumus iniurii, nisi unus ad delendas ignominias

nobis sufficiat, ex quibus increduli arripiunt scandali

materiam. Deinde seimufc in eo maxime fulgere

divitias Dei, quod Christus carnem nostram induens,

in nihilum redigi voluit. Denique probris infame

oportuit esse ipsius genus, ut eo uno contenti nihil

extra eum quaeramus: imo ne in ipso quidem quaeramus

splendorem terrenum, sicuti carnis ambitio

semper in earn partem nimis proelivis est. Haec

igitur duo notemus, peculiariter honorem haberi

tribui Iuda, quae divinitus electa erat, unde emergeret

mundi salus: deinde ipsis hominum personis

minime honorificum esse Mosis sermonem, nee quidquam

sibi vel patribus arrogent Iudaei.. Interea

meminerimus Christum nihil gloriae mutuari a suis

maioribus, imo nihil habere gloriae in carne repositum,

cuius praeeipuus et maxime illustris in cruce

triumphus fuit. Porro Jie maculae, quibus aspersum

fuit eius genus, nos offendant, sciamus immensa eius

puritate non secus omnes ipsas elui, ac sol quidquid

foetoris est in terra et aëre absorbons, mundum

purgat.

2. Et vidit ibi Iehudah filiam vi/ri Chenanaei.

Quod negotiatorem vertunt quidam, mihi non placet.

Perversam enim libidinem Iuda insimulat Moses,

quod uxorem sibi sumpserit ex ea gente cum qua

divinitus aeternum filiis Abrahae dissidium indictum

erat. Neque enim vel ipsum, vel alios fratres latebat

hac lege se peregrinari in terra Chanaan, ut postea

excisis ac perditis incolis, promisso eius dominio

potirentur. Merito itaque hoc in vitio députât

Moses, quod se vetitae affinitäti implieuit Iudas: et

Dominus tandem soboli Iudae suseeptae maledixit,

ne Iudae nasceretur prineeps et caput familiae, ne

etiam ex ea Christus descenderet. Hoc quoque

kiter exercitia patientiae Iacob numerari debet, quod

improbus illi nepos ex Iuda natus est, cuius eum

malitia non latuit. Iuvenem e medio sublatum

fuisse Dei vindieta dicit Moses. De aljis quos cito /

mors eripuit in primo aetatis flore non idem dicitur.

Insignem ergo et omnibus notam malitiam

fuisse non dubito, cuius poena in morte apparuit.

Quanquam autem patriarchae acerba per se fuit

tentatio, nihil tarnen eius animum magis cruciavit

quam quod vix sperare poterat ratam fore Dei promissionem,

ut penes nequam ac perditos homines

maneret gratiae haereditas. Certe inter humanae /

felicitatis partes censetur polytechnia. Sed haec /

saneti viri peculiaris erat ratio, quod Deus semen

illi electum et benedictum promiserat: nunc vero

una cum sobole augeri videt ac pullularo maledictionis

semen quod speratam gratiam obruat. Dicitur

quidem et malus fuisse coram Domino, non tarnen

hominibus obscura fuit eius improbitas, sed

intelligit Moses non laborasse tantum communibus

vitiis, quin potius ita sceleribus fuisse deditum, ut

non fuerit tolerabilis coram Deo..

7. Et interemit eum Iéhova. Seimus longam

vitam censeri inter Dei dona: idque merito: nam

quum hic minime sit spernendus honor, creari nos

ad imaginem Dei, quo diutius quis in mundo âlitur,

ut quotidie sentiat paternam erga se Dei curam,

hoc liberalius a Domino tractari certum est: imo

inter tot miserias quibus referta est vita, eminet

tarnen haec Dei bonitas, quod nos ad se Deus invitât,

atque in sui cognitione exercet: simulque

tanta dignitate ornat, dum imperio nostro subiicit

quidquid in .mundo est. Quare nihil mirum quod

Deus beneficii loco vitam hominibus prorogat. Unde

sequitur, quum immatura morte tolluntur impii, illis

infligi scelerum poenam: perinde enim est ac si

iudicium ferret e coelo Dominus, indignos esse quos

terra sustineat, indignos qui communi luce fruantur.

Discamus itaque, quamdiu in mundo nos Deus retinet,

meditari eius bénéficia, quo alacrius pro se

quisque studeat vitam ab eo receptam in eius laudem

referre. Quanquam autem hodie quoque mortis

celeritas inter Dei flagella deputanda est, quia perpetuo

viget doctrina ilia: Viri sanguinum, et dolosi

non dimidiabunt dies suos: (Psalm. 55, 24) hoc

tarnen iudicium Deus sub lege magis exercuit, quum

obscurior adhuc foret futurae vitae cognitio: neque

enim ex quo. resurrectio nobis in Christo patefacta

est, tantopere mortem horrori esse convenit. Atque

hoc inter nos et veterem populum discrimen alibi

notatum est: nunquam tarnen generalis régula statui

potuit, placere domino, vel caros esse quorum vita

diuturna esset: quin potius interdum in poenae cumulum

protraxit Deus reprobis vitae tempus. Et

scimus Cain fratri suo Abel pluribus saeculis fuisse

superstitem. Sed quemadmodum temporalibus Dei

beneficiis non semper, neque in omnibus constat

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!