26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

€07 OOMMENTARIÜS IN GENESIN. 608

similitudinem mutat, quia Ioseph siinilem facit

strenuo iaculatori, cuius arcus non languescit, et

cuius brachia non laxantur, nee quidquam remittunt

ex suo vigore: quibus verbis praedicat invietam eius

fortitudinem, quia nullis quamlibet duris infestisque

ictibus sueeubuit. Simul tarnen admonet, non propria

virtute stetisse eius brachia, sed roborata fuisse

Dei manu : quem insigni elogio nominat fortem

Iacob: quia suam fortitudinem praeeipue in occlesia

conspici vult, ac fulgere. Interea déclarât àuxilium

quo adiutus fuit Ioseph, inde profectum esse, quia

domuin illam sibi Dens cooptasset. Nam hoc sollicite

curarunt saneti patres, ut sibi et suis in memoriam

veniret gratuitum Dei foedus, quoties aliquod

beneficium eius praestitum fuerat. Et certe

turpis socordiae est non inquirere ex quo fonte

bibamus aquam. Interea tacite decern filiis suis

exprobrat impium et sacrilegum furorem, quod

necem fratri suo machinando, gigantum more bellum

cum Deo gesserint: simul in posterum admonet, ut

Dei potius tutela protegi malint quam eum sibi

infensum sentire, quia pariter omnibus auxiliari

velit. Hinc autem communiter ad omnes pios

manat yalde utilis consolatio, dum in medio ecclesiae

residere audiunt Dei virtutem: modo etiam in

ipso uno glorientur: sicuti Psalmus 20, 8 docet:

Hi in curribus, illi in equis, nos autem in nomine

Domini invocabimus. Cavendum ergo est filiis

Iacob, ne viribus suis confisi, se praeeipitent, sed

potenter ac magnifiée se gérant in Domino. Quod

proximo sequitur, varias expositiones admittit. Quidam

vertunt: Inde pastor lapis Israël, ac si diceret

Iacob ipsum fuisse nutritium et rupem, vel fulturam

domus suae. Alii legunt: Pastor lapidis, in genitivo

casu: quod mihi placet, nisi quod in sensu, meo

iudicio, errant, dum lapidem aocipiunt pro familia.

Ego ad Deum refero, qui pastoris munus servo suo

iniunxit: quemadmodum si quis conductitii hominis

opera utitur ad gregem suum pascendum. Unde

autem factum est ut gentem suam aleret nisi quia

divinae beneficentiae erat minister? Porro sub hoc

typo depicta est nobis imago Christi, qui antequam

emergoret victor mortis et autor vitae positus fuit

in scopum contradictionis, in quern certatim omnes

iaculati sunt : sicuti nuno quoque eius exemplo ecolesiam

multis iaculis configi oportet, ut admirabili Dei

auxilio servetur. Porro ne maligne fratres invideant

sancto Ioseph, amabilem eius victoriam ipsis reddidit

Iacob: ideo liberatum fuisse docens, ut eorum

nutritius fieret vel pastor.

25. A Deo patris tui. Iterum plenius confirmât

Ioseph, non propria industria, sed Dei gratia

ereptum fuisse ex morte, et in tantam dignitatem

.. invectum : minime autem dubium est quin omnibus

piis commendet meram Dei bonitatein, ne quid sibi

arrogent, sive elapsi Bint ex periculis, sive con-

scenderint aliquem honoris gradum. A Deo patris.

Hoc titulo Deum insigniens, rursus ex foedere, et

gratuitae adoptionis fonte dérivât quidquid bonorum

percepit Ioseph: ac si dixisset, quod paternam

Dei curam in te iuvando expertus es, volo hoc foederi

quod mecum pepigit, acceptum referas. Interim

(ut alibi dictum est) Deum ilium quern postèris

colendum tradidit, ab omnibus fictitiis idolis separat.

Postquam autem tarn in victu quam in sobole et

eius conservation modis omnibus Ioseph benedictum

fore testatus est, propinquam et fere praesentaneam

vim huius suae benedictionis asserit, dicens

se effioacius ei benedicere quam ipse benedictus

fuerit a patribus. Quanquam enim ab initio verax

fuerat Deus in suis promissis, effeotum tarnen perinde

distulit, ac si verbis tantum Abraham, Isaac

et Iacob lactaret. Nam quoùsqué in Aegypto multiplicati

sunt patriarchae : ubi immensum illud semen

quod aequaret arenam maris et Stellas coeli? Non

abs re igitur Iacob maturum venisse tempus pronunciat

quo vis benedictionum emerget, quae velut

in profundo latuerat. Porro haec comparatio nobis

hodie longe plus alacritatis addere debet, nam plena

gratiae Dei ubertas,' quae in Christo affluxit, quidquid

bonorum percipit et sensit Ioseph, oentuplo

superat. Quod de extremitate rnontium subiicitur,

quidam ad locorum distantiam, alii ad temporis perpetuitatem

referri volunt. Nee male conTehit uterque

sensus: vel quod félicitas Ioseph se longe lateque

ad extremos usque mundi colles diffundet, vel

quod durabit quousque stabunt colles saéeuli, qui

sunt firmissima terrae portio. Quanquam certior

ac magis gonuinus sensus ex altoro loco, ubi Moses

benedictionem hanc repetit, colligitur : nempe terrae

ubertatem diffusum iri usque ad montium vertices,

montes autem perpetuos vocari quasi celeberrimos.

Dicit autem fore super caput ipsius, ne putetur

vota sua in aerem spargere. Nam hao voce notatur

subsi8tentia, ut ita loquar. Tandem vocat Ioseph

TU inter fratres, vel quia sit eorum corona, propter

communem gloriam quae ab ipso in omnes redundat:

vel quia propter dignitatem qua excellit,

ab omnibus sit segregatus: utroque enim modo

sumi potest. Sciendum tarnen est excellentiam hanc

fuisse temporalem, quia ipsum simul cum aliis in

ordinem cogi oportuit, ut sceptro Iudae se submitteret.

27. Beniamvn, ut lupus. Quidam ex Iudaeis

damnari putant Beniamitas, qui quum scelestas

libidines inter se grassari tanquam praedones passi forent,

demum ob stupratam Levitae uxorem, horrenda

clade excisi sunt ac fere deleti. Alii, honorificum

esse encominum volunt, quo ornetur Saul, vel

Mardoohaeus, qui ambo fuerunt ex tribu Beniamin.

Nostri parum apte ad Paulum apostolum torquent,

qui ex lupo conversus est in dispensatorem. Mihi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!