26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

273 COMMENTARIES IN GENESIN. 274

electos angelos quae per reprobos exercet. Absurdum

enim foret transferri ad diabolos hunc honorem,

ut censeantur praeesse Dei iudiciis: sicuti nee

voluntarium illi obsequium praestant, sed potius

contumacia furentes adversus eum, inviti tarnen

trahuntur ut fiant eius carnifices. Sciamus ergo

non alienum esse ab electis angelis munus, ut armati

ad exsequendam Dei vindictam et infligendas

poenas descendant. Sic angelus Domini exercitum

Sennacherib, qui Hierosolymam obsidebat, nocte

una delevit (2. Reg. 19, 35): sic et angelus exserto

gladio visus est a Davide, quum pestis adversus

populum saeviret (2. Sam. 24, 16). Supra autem

admonui, repetere angelos quod Abrahae dixerant

de clamore: ut loci detestatione Lot magis impellant

ad fugam capessendam, et irae Dei metu sollicitent

ad quaerendam salutem.

14. Et egressus Lot. Fides sancti viri Lot in

eo primum enituit quod serio pertimuit, ac humiliatus

est ad Dei minas: deinde quod in medio tarnen

exitio promissam sibi salutem apprehendit. -Quod

autem in societatem generös suos invitât, talis sedulitas

decet filios Dei, ut modis omnibus suos eripere

studeant ab exitio. Quum autem dicit Moses

visum fuisse iocari, sensus est contemptum fuisse

et derisum pium senem, et pro fabula fuisse habitum

quod dicebat: quia putarent illi deliriis captum

frustra sibi periculum fingere. Non ergo visus fuit

illis Lot ludere ex professo, aut venisse nugandi

causa: sed fabulosum duxerunt eius sermonem:

quia ubi non subest religio et timor Dei, tanquam

inane et lusorium evanescit quidquid de scelerum

poena dicitur. Atque hinc perspicimus quam exitiale

malum sit securitas, quae impiorum mentes

sic inebriat, imo fascinât, ut Deum non amplius

putent sedere in coelo iudicem: atque ita stupidi

torpent in suis maus, donee subita ruina opprimantur,

quum dicunt: Pax et securitas. Praesertim

vero, quo propius instat Dei vindiota, magis crescit

et obdurescit eorum obstinatio. Nihil quidem impiis

magis trepidum est ac meticulosum, ubi Dei manu

urgentur: sed donee vi coacti praesentem suum interitum

sentiant, omnes minas vel superbis ludibriis

reiiciunt, vel contemptim praetereunt. Atqui eorum

socordia expergefacere nos debet ad Dei timorem,

ut semper simus solliciti: tunc vero maxime ubi

signum aliquod irae Dei se profert.

15. Instabant angeli. Laudata fide Lot et pietate,

Moses aliquid humani fuisse passum ostendit,

quia tardantem angeli instigant. Porro causa pigritiae

esse potuit quod se in exsilium abire cogitat:

ita multipliées curae et metus trepidum animum

perturbant. Dubitat enim quid profugo futurum sit,

ubi relicta domo et suppellectile, nudus et inops in

de8ertum aliquem locum se contulerit. Neque interea

reputat idem sibi faciendum esse quod naufragis qui,

CaVemi opera. Vol. XXIII.

ut salvi perveniant ad portum, merces et quidquicfc

habent in mare abiiciunt. Deum quidem vera loquutum

esse non dubitat, nee récusât, sicuti iussus

est, alio migrare: sed quasi fatiscens sub sua infirmitate,

multisque curis implicitus, claudicando lente

incedit, qui propere, nullaque mora interposita excurrere

debuerat. Oaeterum in eius persona tarditatis

nostrae speculum proposuit Dei spiritus, ut

torpore excusso, simulac auribus nostris insonuit

vox coelestis, ad promptam obedientiam discamus

nos accingere: alioqui praeter illam pigritiam, quae

naturaliter nobis insidet, multas rémoras iniiciet

Satan. Ut autem angeli melius Lot exstimulent,

metum ingerunt, ne perdatur in urbis iniquitate, vel

poena. Nam jiy, utrumque significat. Non quod innoxios

temere Dominus in eundem cum impiis acervum

coniiciat: sed quia dignus est qui pereat qui

sibi consulere non vult: imo qui admonitus ut caveat,

sua desidia ruinae se exponit.

16. Et tardàbat, et apprehenderunt viri. Prius

verbis instabant angeli: nunc manu et re ipsa quasi

violenter hominem ad migrandum compellunt. Mira

sane hominis tarditas, qui quum certo persuasus sit

non frustra minari angelos, nullis verborum stimulis

incitatur, donee manibus eorum trahatur extra

urbem. Dicit Christus: Licet spiritus promptus

sit, carnem esse infirmam: hie deterius vitium notatur,

quod sua ignavia caro spiritus alacritatem

restinguat, ut lenta claudicatione vix reptare possit.

Atque huius quidem mali sua cuique experientia

testis est: quo maiore studio fidèles eniti decet, ut

se ad Deum sequendum expédiant: cavere etiam ne

velut surdis auribus dissimulent eius minas. Nee

vero tam studiose unquam et acriter se urgebunt,

quin adhuc plus satis in officio cunctentur. Notatu

etiam dignum est quod dicit Moses, Dominum

servi înisertum esse, dum apprehensa eius manu per

angelos extra urbem eum rapuit. Sic enim necesse

est nos saepe violenter trahi unde sponte non eximus:

si cui obstaculo sunt vel divitiae, vel honores,

vel alia eius generis, quominus liber ac solutus Deo

se addicat: ubi oontinget minui suis fortunis, vel

cogi in ordinem, sciât manum suam apprehendi a

Domino: quia non satis profecerant verba et exhortationes.

Non est ergo cur aegre feramus sanari

violenti8 remediis morbos, quibus corrigendis non

satis efficax est doctrina. Videtur etiam maius

quiddam notare Moses, nempe Dei clementiam certasse

cum pigritia Lot: neque enim per eum stabat

quin cunctando propinquum iam interitum sibi.

accerseret: Dominus tarnen non modo illi ignoscitr

sed quia vult salvum esse, quasi restitantem adhibita

manu trahit.

17. Évade pro anima tua. Hoc additum fuit a,

Mose, ut sciamus non modo ad momentum nobis

porrigi manum a Domino, ut salutem nostram in-

18

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!