26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

595 COMMBNTARIÏÏS IN GENESIN. 59&

hominem obtendunt, qui sibi apud crassum Tulgus

acquisierit imperium. Sed si hoc propositum habuit,

cur non etiam prospexit suis? Pilios quibus in

sublime vehendis operam dare suasisset ambitio,

sacerdotii honore abdicans, ad humile et gregarium

ministerium ablegat. Quis non videt divino potius

consilio quam humana prudentia occursum fuisse

impiis calumniis? ideoque honore privatos fuisse

summi et singularis viri haeredes, ne qua in eo

sinistra haereret suspicio? Verum ut taceam de filiis

et nepotibus, quod in persona Levi totum genus

suum traducit, in eo agnoscere licet non hominem,

sed angelum instinctu spiritus sancti loquentem, et

purum omni carnis aifeetu. ,• Caeterum priore loco

de crimine pronunciat: deinde poenam subiicit.

Crimen est, quod arma violentiae sint in eorum

tabernaculis : ideoque testatur se tarn lingua quam

corde abhorrere ab eorum consilio, quia pro sua

libjidine urbem una cum incolis exciderint. In verbis,

dissentiunt interprètes. Nam ni"O0 quidam accipiunt

pro gladiis, quasi dixisset Iacob, gladios

ipsorum scélérate fuisse pollutes sanguine innoxio:

sed rectius sentiunt qui vertunt habitationes : ac si

dixisset, iniustam vim penes eos habitaro, quia adeo

sanguinarii fuerant. Vocem "lDD pro lingua positam

esse ut aliis locis, non dubito: atque ita sensus

clarus est, quod Iacob ex animo detestetur patratum

a filiis scelus, ne ullum assensum lingua praebeat.

Quod ideo faoit ut sibi displicere inoipiant, et alii

omnes odio habere discant perfidiam cum saevitia

cpniunctam. Furor procul dubio perversum et caecum

irae impetum significat. Libido autem, moderatae

rationi opponitur, quia nullo iure grassati

sunt. In voce quoque "W variant interprètes.

Quidam taurum vertunt, ac putant allegorice notari

Sichimitas, quia satis robusti et validi erant ad

tuçndam vitam, nisi eos Simeon et Levi sua fraude

et perfidia énervassent. Sed diversa expositio longe

est aptior, quod murum subverterint. Nam sceleris

atrocitatem inde amplificat Iacob, quod ne aedificiis

quidem pepercerint filii.

7. Maledidus furor eorum. Tenendum est memoria

quod dixi, divinitus nos moneri per os sancti

prophetae, ut ab omnibus improbis consiliis alieni

simus. Yae pronunciat Iacob illorum furori : quorsum

hoc, nisi ut fraenum sibi alii iniiciant, et sibi

cayeant a tali saevitia? Quanquam (ut nuper

attigi), non satis fuerit puras servare manus, nisi

ab omni societate procul simus remoti. Etsi enim

non semper in nobis est, iniustam vim arcere,

vitiosa tarnen est dissimulatio quae ad consensus

Bpeciem accedit. Yaleat hie consanguinitas, et

quaecunque purum iudicium corrumpunt: quando

videmus sanctum patrem Dei mandate tarn severe

in fllios tonare. Iram Simeon et Levi

€p magis detestabilem esse pronunciat, quia et

initio violenta, et usque in finem implacabilis

fuerit.

Bividam eos in Iahacob. Yideri c quidem posset

absurda haec ratio, quod Iacob filios ordinans ecclesiae

patriarchas, et divini foederis haeredes nuncupans,

maledictionem ipsis denunciat beatae sortis

loco.' Necesse tarnen fuit a castigatione eum incipere,

quae locum faceret gratiae Dei, quemadmodum

in fine capitis- iterum repetam : poenam vero mitigat

Deus, dum honorificum Ulis in ecclesia nomen, iusque

integrum relinquit : imo incredibilis eius bonitas

ex inoptinato refulsit, dum poena Levi in sacerdotii

praemium fuit conversa. Dispersio tribus leviticae

a crimine patris habuit originem ne sibi perversa

illicitaque vindiçta placeret. Atqui Deus, qui initio

produxit lucem e tenebris, causam aliam invenit

cur dispersi essent hue et illuc Levitae, non tantum

absque probro, sed etiam cum magno honore, ne

quis scilicet terrae angulus probis doctoribus careret.

Denique speculators eos et praefectos suo

nomine in singulis partibus constituit, ac si aeternae

salutis semen ubique spargeret, vel emitteret gratiae

suae ministros. Unde colligimus quanto illi magis

optabile fuerit castigari ad tempus in suum bonum

quam impune in peccato suo iacentem putrescere.

Nee vero absurdum est, quum distribuitur terra, et

Levitis dantur urbes procul inter se dissitae, hac

causa suppres8a, diversam prorsus adduci, quod

Dominus sit ipsorum haereditas. Nam hoc unum

esse ex Dei miraculis nuper dixi, lucem ex tenebris

proferre. Si damnatus esset Levi in longinquum

exsilium, hac poena erat dignissimus : nunc gradatim

Deus illi parcit, dum vitam erraticam in paterna

haereditate assignat. Deinde remissa ignominiae

nota, posteros eius sub praeolarae legationis titulo

in diversas partes amandat. In Simeone duravii

quoddam, licet obscurum, maledictionis vestigium:

quia filiis eius non contigit sorte propria regio: sed

tribui Iudae fuerunt permixti, Bicuti habetur Iosue

19, 1. Postea profecti in montem Sehir, expulsis

inde Amalecitis, eorum ditione potiti sunt, ut scripturn

est 1. Chron- cap. 4, 40. Hie etiam perspieimus

quam heroicum fuerit peotus sancti Iacob, qui

decrepitus senex et exsul, in privato et ignobili lectulo

decumbens, tarnen quasi ex sublimi magni

regis 8olio provincias filiis suis adiudicat. Hoo

autem iure suo facit, quia sciebat apud se depositum

esse Dei foedus, quo nuncupatus erat terrae

haeres ac dominus, et simul autoritatem sibi vendicat

quatenus personam sustinet prophetae Dei.

Magnopere enim nostra interest, quum insonat verbum

Dei auribus nostris, eius effeotum fide apprehendere,

ac si eius ministris mandata esset eorum

quae pronunciant exsequutio, ideo etleremiae (1, 10)

dictum fuit: Eçce, constitui te super régna ut

plantes et evellas, aedifices et destruas. Sic passim

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!