26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

577 COMMENTARIUS IN GENESIN. 578

promissio, debuit omnibus eius filiis in mentem

venire, magni fuisse momenti referri eius cadaver

in patrum sepulcrum. Probabile etiam est, prudenter

cogitasse de levanda filii invidia. Nam

Aegyptiis minime gratum fore sciebat sepulcri

delectum, qui contumeliosus erat toti regno: scilicet

hie alienigena quasi in tarn splendida et nobili terra

ideoneum locum non reperiat suo cadaveri, sepeliri

vult in terra Chanaan. Itaque quo liberius hoc a

rege petere audeat Ioseph, et facilius impetret,

sacramento ipsum obstringit. Et certe hoc praetextu

postea utetur Ioseph, ut offensionem decliuet.

Eadem etiam fuit ei ratio cur sibi dari posccret a

Ioseph quod omnibus filiis commune erat officium.

Nam reliquis hoc vix fuisset permissum: aggredi

autem nisi data venia tale facinus ausi non essent.

Nulla autem penes extraneos et sordidos homines

gratia erat vel autoritas. Adde quod prae aliis

expergefieri necesse habuit Ioseph: ne, blanditiis

Aegypti captus paulatim a suo genere descisceret.

Sciendum tarnen est, consulto interpositam fuisse

sacramenti reverentiam a Iacob, ut doceret se non

frustra nee temere sepulcrum appetere in ea terra,

ubi parum benigne acceptus, ubi multas aerumnas

perpessus fuerat, et ex qua tandem fame, expulsus

profugerat. Quod iubet manum femori supponere,

quid sibi voluerit hoc symbolum, diximus capite 24, 2.

30. M dormiam cum patribus. Patet ex hoc

loco, dormiendi verbum quoties ponitur pro mori,

non ad animam referri, sed ad corpus. Quid autem

eius interfuit recondi cum patribus in spelunca

duplici, nisi ut testata fieret eorum societas post

mortem ? Quo autem vinculo simul fuerunt coniuncti,

nisi quod effectua fidei ipsorum ne morte quidem

exstingui potuit? quasi ex eodem sepulcro sonarot

vox ista, nunc quoque nobis est communis haereditas.

31. Et- curvavit se Israel ad caput lecti. Hac

voce iterum confirmât Moses: Iacob pro singulari

bono duxisse, sibi promissum fuisse a Ioseph quod

petierat de sepultura. Nam ad gratias Deo agendas,

quo potest conatu debile corpus incitât, tanquam

potitus re maxime optabili. Dicitur enim adorasse

ad caput lectuli: quia quum plane assurgere non

posset e lecto, in quo iacebat, se tarnen in formam

precantis prono vultu coniponit. " Idem habetur de

Davide, primi Regum 2, 10 quum supremi voti

compos factus Dei gratiam célébrât. Graeci verterunt,

ad summitatem virgae: quos Apostolus sequutus

est ad Hebraeos, capite 11, 21. Etsi autem

similitudine vocis fuisse deceptoB apparet, quia apud

Hebraeos riB'O lectum, nEOlO baculum significat: ')

Apostolus tamen sibi permisit locum citare qualis

tunc erat in communi usu, ne rudes de nihilo

1) Sic hebraica vocabula e/ferunt omnes editiones.

Calvini opera. Vol. XXIII.

offenderet. Porro qui expoaunt Iacob adorasse

sceptrum filii, nimis insulsi sunt. Aliorum expositio

saltern tolerabilis est, quod baculo innixus, caput

incurvaverit. Sed quum nulla sit in verbis Mosis

ambiguitas, sufficiat - memoria tenere quod dixi,

gaudii sui magnitudinem hac caeremonia palam

fecisse.

CAPUT XLVIII.

1. Et fuit post Jiaec dictum fuit ipsi Ioseph: Ecce,

pater tuus aegrotat, tunc accepit duos fiUos suos secum :

Menasseh et Ephraim. 2. Et nunciavit ipsi Iahacöb,

et dixit: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Et roboravit

se Israel, et sedit super lectum. 3. Et dixit

Iahacob ipsi Ioseph: Deus omnipotens apparuit mihi

in Luz in terra Chenaan, et benedixit mihi. 4. Et

dixit ad me : Ecce, ego crescere facio te, et multiplicabo

te, et ponam te in coetum populorum, et dabo terram

Jianc semini tuo post te in haereditatem perpetuam.

5. Et nunc duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra

Aegypti, antequam venir em ad te in Aegyptum, mei

sunt: Ephraim et Menasseh, sicut 'Reuben et Simhon

erunt mei. 6. Verum liberi tui quos generdbis post

eos, tui erunt: secundum nomen fratrum suorum vocabuntur

in haereditate sua. 7. Porro me veniente e

Padan, mortua est mihi Bachel in terra Chenaan in

via quum adhuc esset miUiare terrae ad veniendum

in Êphrath: et sepelivi earn in via Ephrath, ipsa est

Beth-lehem. 8. Et vidit Israel filios Ioseph, et dixit:

Cuius sunt isti? 9. Et dixit Ioseph patri suo: Filii

mei sunt quos dedit mihi Deus hic. Et dixit: Due

eos quaeso ad nie, et benedicam eis. 10. (Oculi enim

Israel graves erant propter senectutem, nee poterat

videre) et accedere fecit eos ad ilium, et osculatus est

eos, et amplexatus est eos. 11. Et dixit Israel ad

Ioseph: Videre faciem tuant non putabam, et ecce,

videre fecit me Deus etiam semen tuum. 12. Eduxit

itaque Ioseph eos a genibus suis, et incurvavit se in

faciem suam super terram. 13. Et tulit Ioseph ambos

ipsos: Ephraim ad dextram suam, a sinistra Israel,

et Menasseh ad sinistram suam, a dextra Israel:

accedere inquam fecit ad eum. 14. Et extendit Israel

dexter am suam, et posuit super caput Ephraim qui

erat minor: et sinistram suam super caput Menasseh:

consulto dirigens manus suas, quum Menasseh esset

primogenitus. 15. Et benedixit ipsi Ioseph, et dixit:

Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei

Abraham et Ishac: Deus qui pascit me ab aetate mea

usque ad diem hanc, 16. Angélus qui redemit me ab

omni malo, benedicat pueris, et vocetur in eis nomen

meum: et nomen pat/rum meorum Abraham et Ishac,

et instar piscium sint in muUitudinem in medio terrae.

17. Vidit autem Ioseph quod poneret pater suus

37

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!