26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

163 COMMENTARIUS IN GENESIN. 164

Deo aedificant. Et certe ambitio non tantum hominibus

iniuria est, sed adversus Deum ipsum proterva.

Arcem exstruere non adeo magnum per se

crimen erat: sed aeternum sibi monumentum statuere,

quod saeculis omnibus duraret, id vero effraenem

superbiam una cum Dei contemptu spirat.

Atque hinc nata est fabula gigantum, quos finxerunt

poetae montes imposuisse montibus, ut Iovem

e coelesti solio detraherent. Nee vero multum remota

est allegoria haec ab impio consilio quod Moses

perstringit: simul enim ac mortales sui obliti

altius quam par sit se efferunt, instar gigantum

cum Deo ipsos bellare certum est. Non profitentur

id quidem ore: sed aliter fieri non potest quin

recta Deum impetat quisquis suas metas transgreditur.

Quod ad tempus attinet, exstat Berosi fragmentum

(si tarnen habendus est talium nugarum

autor Berosus) ubi inter alia numerantur anni centum

et triginta a diluvio, quum turrim exstruere

coeperunt. Caeterum ut idoneo autore careat haec

sententia, magis tarnen quibusdam probatur quam

quae fere apud Iudaeos obtinuit, trecentos circiter,

et quadraginta annos distantiae ponens inter diluvium

et structuram. Nee plus coloris habet quod

tradunt iidem, architectos istos. opus esse aggressos,

quia iam longe lateque tunc diffusi erant homines,

et complures deductae coloniae: ut vidèrent, prae

sobolescente in dies copia, brevi sibi esse longius

migrandum. Sed huic argumenta opponitur singulari8

Dei benedictio in multiplicando humano génère.

Quin etiam omnem controversiam dirimere

videtur Moses. Nam postquam Arphaxad recensuit

tertium inter filios Sem, Peleg deinde abnepotem

eius nominat, cuius tempore linguae divisae sunt.

Ex annorum vero supputatione quam ponit, certo

patet unum modo saeculum interfuisse. Sed notandum

est non dici statim post natum Peleg divisas

fuisse linguas: nee usquam tempus certum

praefigi. Caeterum ad ingentes miserias Noah hie

cumulus accessit, quod audivit sceleratum hoc

consilium a suis posteris captum esse. Nee dubium

est quin maximo dolore vulneratus fuerit, quum

videret eos devotis animis ruere in suam perniciem.

Sed Dominus sanctum virum extremo quoque senio

ita exercuit: ne continua pugnarum successio nos

exanimet. Si cui magis arrideat quod receptum

est vulgo apud Iudaeos, divisio terrae ad primas

transmigrationes referenda erit, quum coeperunt

homines in varias regiones distribui: sed répugnât

quod simul habuimus proximo capite de monarchia

Nemrod. Verum mediam sententiam tenere licebit:

quod sub extremum forte senium Peleg contigerit

linguarum confusio. Vixit autem ducentis fere et

quadraginta annis. Nee erit absurdum si dicamus

imperium Nemrod duobus vel tribus saeculis durasse.

Ego certe, ut in rebus dubiis, libenter ad-

mitto longius temporis spatium a diluvio ad consilium

turris exstruendae. Caeterum quum dicit Moses

terram fuisse labii unius, raram Dei gratiam

commendat: quod inter homines procul dispersos,

sacrum tarnen societatis vinculum voluerat manere,

ut communem haberent inter se linguam. Et sane

prodigii loco habenda est linguarum diversitas.

Nam quum mentis character sit lingua, qui fit ut

homines eiusdem rationis participes, et nati ad socialem

vitam, non eadem inter se lingua communicent?

Ergo vitium hoc, quia cum natura pugnat,

Moses accidentale esse docet, poenamque divinitus

esse hominibus inflictam, ut dissiparentur eorum

linguae, quia impie in Deum conspiraverant. Debuerat

linguae unitas inter eos fovere pietatis consensum:

atqui haec turba de qua loquitur Moses,

postquam se a puro Dei cultu et sancto fidelium

coetu alienaverat, coalescit ad movendum Deo

bellum. Iusta igitur Dei vindicta divisae sunt eorum

linguae.

2. Invenerunt planitiem in terra Sirihar. Coniicere

licet ex his verbis, Mosen loqui de Nemrod, et

populo quem sibi collegerat. Caeterum ut demus

Nemrod praecipuum fuisse ducem exstruendae tantae

molis, quo formidabile suae tyrannidis monumentum

Statueret: diserte tarnen narrât Moses non unius

hominis consilio vel libidine susceptum fuisse opus,

sed omnes simul conspirasse: ut culpa in unum vel

paucos reiici non posset.

Dixit vir ad proximum suum. . Hoc est, mutuo

se cohortati sunt: nee tantum cupide manum quisque

praebuit, sed alios etiam impulit ad audendum.

3. Laterificemus lateres. Significat Moses non

facilitate operis,nec aliis commodis, quae se ad

manum offerrent, fuisse inductos, sed potius cum

magnis et arduis obstaculis luctatos esse: quo magis

augetur sceleris gravitas. Qui fit enim ut in opere

difficili et laborioso se frustra macèrent ae conficiant,

nisi quia tanquam phrenetici se proiiciunt

adversus Deum? Saepe a necessariis operibus deterret

nos difficultas: isti autem quum lapidibus et

caemento careant, non tarnen dubitant aedificium

aggredi quod nubes transscendat. Monemur itaque

hoe exemplo, quo se hominum libido proripiat, dum

ambitioni suae indulgent. Quod etiam non tacuit

profanus poota: *)

Andax omnia perpeti

Gens humana rait per vetitnm nefas.

Et paulo post:

Nil mortalibus arduum est,

Goelum ipsum petimus stultitia ....

1) Rorat. I. 1. Od. 3.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!